Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/146

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
144
STRATEGEMATICON LIB. II.

stem, et repertis intemperanter repletum gravemque, reducto exercitu, subito oppressit.

15. Chii[59], qui adversus Erythræos bellum gerebant, speculatorem eorum, in loco edito deprehensum, occiderunt, et vestem ejus suo militi dederunt: qui ex eodem jugo Erythræos signo dato in insidias evocavit.

16. Arabes, quum esset nota consuetudo eorum, qua de adventu hostium interdiu fumo, nocte igne significare instituerant, ut sine intermissione ea fierent, præceperunt, adventantibus autem adversariis intermitterentur. Qui quum, cessantibus luminibus, existimarent ignorari adventum suum, avidius ingressi, oppressique sunt.

17. Alexander Macedo, quum hostis in saltu editiore castra communisset, seducta parte copiarum, præcepit his, quos relinquebat, ut ex more ignes excitarent, speciemque præberent totius exercitus: ipse autem, per avias regiones circumducta manu, hostem superiore aggressus loco depulit.

18. Memnon Rhodius[60], quum equitatu prævaleret, et hostem in collibus se continentem in campos vellet deducere, quosdam ex militibus suis, sub specie perfugæ, misit in hostium castra, qui affirmarent, exercitum Memnonis tam perniciosa seditione furere, ut et subinde aliqua pars ejus dilaberetur. Huic affirmationi ut fidem faceret, passim in conspectu hostium jussit