Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/154

E Wikisource
Haec pagina emendata est
152
STRATEGEMATICON LIB. II.

mum agmen recepti, ubi primum concarri cœpit, strictis minoribus, quos occultaverant, gladiis, scutis jacentium assumptis, Romanorum aciem ceciderunt.

28. Iapydes P. Licinio proconsuli pagos quoque sub specie deditionis obtulerunt: qui recepti, et in postrema acie collocati, terga Romanorum ceciderunt.

29. Scipio Africanus[69], quum adversa haberet bina hostium castra, Syphacis et Carthaginiensium, statuit Syphacis, ubi multa incendiis alimenta erant, aggredi nocte, ignemque injicere, ut ea re Numidas quidem ex suis castris trepidantes cæderet; Pœnos autem, quos certum erat ad succurrendum sociis procursuros, insidiis dispositis, exciperet. Utrumque ex sententia cessit.

30. Mithridates, a Lucullo virtute frequenter superatus, insidiis eum appetiit, Adathante[70] quodam, eminente viribus, subornato, ut transfugeret, et fide parta hostis, facinus perpetraret. Quod is strenue quidem, sed sine eventu conatus est. Receptus enim a Lucullo in gregem equitum, non sine tacita custodia habitus est: quia nec credi subito transfugæ, nec inhiberi reliquos oportebat. Quum dein, frequentibus excursionibus, promptam et enixam operam exhiberet, fide acquisita, tempus elegit, quo missa principia quietem omnibus castrensibus dabant, prætoriumque secretius præstabant. Casus adjuvit Lucullum. Nam qui ad vigilantem usque admitteretur, fatigatum nocturnis