Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/156

E Wikisource
Haec pagina emendata est
154
STRATEGEMATICON LIB. II.

cogitatibus illo tempore quiescentem invenit. Quum deinde, tanquam nuntiaturus aliquid subitum ac necessarium, intrare vellet, et pertinaciter a servis, valetudini domini consulentibus, excluderetur, veritus ne suspectus esset, equis, quos ante portam paratos habebat, ad Mithridatem refugit irritus.

31. Sertorius, in Hispania, quum apud Lauronem oppidum vicina castra Pompeii castris haberet, et duæ tantummodo regiones essent, ex quibus pabulum peti posset, una in propinquo, altera longius sita, eam, quæ in propinquo erat, subinde ab levi armatura infestari, ulteriorem autem vetuit ab ullo armato adiri, donec persuasit adversariis tutiorem esse, quæ erat remotior. Quam quum petiissent Pompeiani, Octavium Græcinum cum decem cohortibus in morem Romanorum armatis, et decem Hispanorum levis armaturæ, et Tarquitium Priscum cum duobus millibus equitum ire jubet ad insidias tendendas pabulatoribus. Illi strenue imperata faciunt. Explorata enim locorum uatura, in vicina silva nocte prædictas copias abstondunt, ita ut in prima parte leves Hispanos, aptissimos ad furta bellorum, ponerent; paulo interius scutatos, in remotissimo equites, ne fremitu equorum cogitata proderentur. Quiescere omnes silentio servato in horam tertiam diei jubet. Quum deinde Pompeiani securi curvatique pabulo de reditu cogitarent, et ii quoque, qui