Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/168

E Wikisource
Haec pagina emendata est
166
STRATEGEMATICON LIB. II.

stes, aliam classem in auxilium supervenire ei arbitrari, verterentur.

46. Memnon Rhodius, navali prœlio, quum haberet ducentarum navium classem, et hostium naves elicere ad prœlium vellet, ita ordinavit suos, ut paucarum navium malos erigeret, easque primas agi juberet. Hostes autem procul conspicati numerum arborum, et ex eo navium quoque conjectantes, obtulerunt se certamini, et a pluribus occupati superatique sunt.

47. Timotheus, dux Atheniensium, adversus Lacedæmonios navali acie decertaturus[83], quum instructa classis eorum ad pugnandum processisset, ex velocissimis navibus viginti præmisit, quæ omni arte varioque flexu eluderent hostem. Ut primum deinde sensit, minus agiliter moveri adversam partem, progressus, prælassatos facile superavit.


VI. De emittendo hoste, ne clausus prœlium ex desperatione redintegret.

1. Gallos, eo prœlio, quod Camilli ductu gestum est, desiderantes navigia, quibus Tiberim transirent, senatus censuit transvehendos, et commeatibus quoque prosequendos. Ejusdem generis hominibus postea per Pomptinum agrum[84] fugientibus via data est, quæ Gallica appellatur.

2. L. Marcius, eques Romanus, cui, duobus Scipionibus occisis, exercitus imperium detulit, quum circunmventi ab eo Pœni, ne inulti morerentur, acrius pugnarent,