Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/176

E Wikisource
Haec pagina emendata est
174
STRATEGEMATICON LIB. II.

teri moverentur, edixit, ab se esse dimissos, et insuper, in fidem ejus rei, paucos levissimæ operæ domos remisit.

8. L. Lucullus, quum animadvertisset Macedonas equites, quos in auxilio habebat, subito consensu ad hostem transfugere, signa canere jussit, et turmas, quæ eos sequerentur, immisit. Hostis committi prœlium ratus, transfugientes telis excepit Macedonas: qui quum viderent, neque recipi se ab adversariis, et premi ab iis, quos deserebant, necessario ad justum prœlium conversi, hostem invaserunt.

9. Datames[93] dux Persarum, adversus Autophradaten in Cappadocia, quum partem equitum suorum transfugere comperisset, ceteros omnes venire secum jussit, assequutusque transfugas, collaudavit, quod eum alacriter præcessissent, hortatusque est eos etiam, ut fortiter hostem adorirentur. Pudor transfugis attulit pœnitentiam, et consilium suum, quia non putabant deprehensum, mutaverunt.

10. T. Quinctius Capitolinus consul, cedentibus Romanis, ementitus est in altero cornu hostes fugatos[94]; et ita, confirmatis suis, victoriam retulit.

11. Cn. Manlius[95], adversus Hetruscos, vulnerato collega Fabio, qui sinistrum cornu ducebat, et ob id parte cedente, quod etiam occisum crederent consulem, cum turmis equitum occurrit, clamitans et col-