Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/184

E Wikisource
Haec pagina emendata est
182
STRATEGEMATICON LIB. II.

IX. De his quæ post prœlium agenda sunt. Si res prospere cesserit, de consummandis reliquiis belli[107].

1. C. Marius, victis prœlio Teutonis, reliquias eorum, quia nox circumvenerat, circumsedens, sublatis clamoribus, per paucos suorum territavit, insomnemque hostem detinuit, ex eo assequutus, ut postero die irrequietum facilius debellaret.

2. Claudius Nero, victis Pœnis, quos Hasdrubale duce in Italiam ex Hispania trajicientes exceperat, caput Hasdrubalis[108] in castra Hannibalis ejecit: quo factum est, ut et Hannibal luctu, [nam frater occisus erat,] et exercitus desperatione adventantis præsidii affligerentur.

3. L. Sulla his qui Præneste obsidebantur, occisorum in prœlio ducum capita, hastis præfixa, ostendit: atque ita obstinatorum pervicaciam fregit.

4. Arminius, dux Germanorum, capita eorum quos occiderat, similiter præfixa, ad vallum hostium admoveri jussit.

5. Domitius Corbulo, quum Tigranocertam obsideret, et Armenii pertinaciter viderentur toleraturi obsidionem, in quemdam ex Megistanis, quos ceperat, animadvertit, caputque ejus balista excussum[109], intra munimeata hostium inisit: id forte decidit in medium concilium, quod tum quum maxime habebant barbari. Ad cujus conspectum, velut ostento, consternati, ad deditionem festinaverunt.