Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/190

E Wikisource
Haec pagina emendata est
188
STRATEGEMATICON LIB. II.

plebeios præfecit: consequutus, uti principes beneficiis ejus obstricti, nihil novare vellent; plebs vero ne posset quidem, spoliata principibus.

4. Antipater, conspecto priore Neciorum exercitu[114], qui, audita morte Alexandri, ad infestandum imperium ejus confluxerant, dissimulans, scire se, qua mente venissent, gratias his egit, quod ad auxilium ferendum Alexandro adversus Lacedæmonios convenissent; adjecitque, id se regi scripturum. Ceterum ipsos, quia sibi opera eorum in præsentia non esset necessaria, abirent domos, hortatus est. Et hac asseveratione periculum, quod ex novitate rerum imminebat, discussit.

5. Scipio Africanus, in Hispania, quum inter captivas eximiæ formæ virgo nubilis ad eum perducta esset, omniumque oculos in se converteret, summa custodia habitam, sponso, nomine Allucio, reddidit: insuperque aurum, quod parentes ejus, redempturi captivam, donum Scipioni attulerant, eidem sponso pro nuptiali munere dedit[115]. Qua multiplici magnificentia universa gens victa, imperio populi Romani accessit.

6. Alexandrum quoque Macedonem traditum est, eximiæ pulchritudinis virgini captivæ, quum finitimæ gentis principi fuisset desponsata, summa abstinentia ita pepercisse, ut illam ne aspexerit quidem. Qua mox ad sponsum remissa, universæ gentis per hoc beneficium animos conciliavit sibi.

7. Imperator Cæsar Augustus Germanicus, eo bello,