Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/208

E Wikisource
Haec pagina emendata est
206
STRATEGEMATICON LIB. III.

gotiatorum specie fallerent: ab ea deinde parte murorum, quæ longissime remota erat, apparere paucos disposuerunt, cum quibus e nave quidam egressi inermes, simulata rixa, concurrerent. Sicyoniis ad dirimendum id jurgium advocatis, Thebanæ naves et portum vacantem, et urbem occupaverunt[11].

11. Timarchus Ætolus, occiso Charmade, Ptolemæi regis præfecto, chlamyde interempti[12] et galero ad Macedonicum ornatus est habitum. Per hunc errorem pro Charmade in Samiorum portum receptus, occupavit.


III. De eliciendis ad proditionem.

1. Papirius Cursor[13] consul apud Tarentum Miloni, qui cum præsidio Epirotarum urbem obtinebat, salutem ipsi et popularibus, si per ilium oppido potiretur, pollicitus est. Quibus præmiis ille corruptus, persuasit Tarentinis, ut se legatum ad consulem mitterent: a quo plena promissa ex pacto referens, in securitatem oppidanos resolvit; atque ita incustoditam urbem Cursori tradidit.

2. M. Marcellus, quum Syracusanum quemdam Sosistratum[14] ad proditionem sollicitasset, ex eo cognovit, remissiores custodias fore die festo, quo Epicydes præbiturus esset vini epularumque copiam. Insidiatus igitur hilaritati, et, quæ eam sequebatur, socordiæ, munimenta conscendit: vigilibusque cæsis, aperuit exercitui Romano urbem, nobilibus victoriis claram.

3. Tarquinius Superbus, quum Gabios in deditio-