Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/214

E Wikisource
Haec pagina emendata est
212
STRATEGEMATICON LIB. III.

abundantem, prius castella, quæ in confinio erant, cepit, omnesque ex his Leucadiam passus est confugere, ut alimenta inter multos celerius absumerentur.

6. Phalaris Agrigentinus[22], quum quædam loca, munitione tuta, in Sicilia oppugnaret, simulato fœdere, frumenta, quæ residua se habere dicebat, apud eos deposuit. Deinde data opera, ut tectorum cameræ, in quibus id conferebatur, rescissæ pluviam reciperent, fiducia conditi commeatus proprio tritico abusos, primo initio æstatis aggressus, inopia compulit ad deditionem.


V. Quemadmodum persuadeatur obsidionem permansuram.

1. Clearchus[23] Lacedæmonius exploratum habens, Thracas omnia victui necessaria in montes comportasse, una quoque spe sustentari, quod crederent, eum commeatus inopia recessurum, per id tempus, quo legatos eorum venturos opinabatur, aliquem ex captivis in conspectu jussit occidi, et membratim, tanquam alimenti causa, in contubernia distribuit. Thraces nihil non facturum perseverantiæ causa eum credentes, qui tam detestabiles epulas sustinuisset experiri, in deditionem venerunt.

2. Tiberius Gracchus, Lusitanis dicentibus, in decem annos cibaria se habere, et ideo obsidionem non expavescere: « Undecimo, inquit, anno vos capiam. »