Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/216

E Wikisource
Haec pagina emendata est
214
STRATEGEMATICON LIB. III.

Qua voce perterriti Lusitani, quanquam instructi commeatibus, statim se tradiderunt.

3. A. Torquato Græcam urbem oppugnanti quum diceretur, juventutem ibi studiose jaculis et sagittis exerceri: « Pluris eam, inquit, propediem vendam. »


VI. De destructione præsidiorum hostium[24].

1. Scipio, Hannibale in Africam reverso, quum plura oppida, quæ ratio illi in potestatem redigenda dictabat, firmis præsidiis diversæ partis obtinerentur, subinde aliquam manum submittebat ad infestanda ea: novissime etiam, tanquam direpturus civitates, aderat; deinde simulato metu, refugiebat. Hannibal ratus veram esse ejus trepidationem, deductis undique præsidiis, tanquam de summa rerum decertaturus, insequi cœpit. Ita consequutus Scipio, quod petierat, nudatas propugnatoribus urbes, per Masinissam et Numidas cepit.

2. P. Cornelius Scipio, intellecta difficultate expugnandi Delminium, quia omnium concursu defendebatur, aggredi alia oppida cœpit: et evocatis ad sua defendenda singulis, vacuatam auxiliis Delminium cepit.

3. Pyrrhus, Epirotarum rex, adversus Illyrios, quum civitatem, quæ caput gentis erat, redigere in potestatem suam vellet, ejus desperatione ceteras urbes petere cœpit, consequutusque est, ut hostes, fiducia velut