Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
20
PRÆFATIO

ad interrogatum exhibeat: circumspectis enim generibus, praeparavi opportuna exemplorum veluti consilia. Quo magis autem discreta ad rerum varietatem apte collocarentur, in tres libros ea diduximus[4]: in primo erunt exempla, quae competant proelio nondum commisso; in secundo, quæ ad prœlium et confectam pacationem[5] pertineant; tertius inferendae solver dæque obsidioni habebit στρατηγήματα; quibus deinceps generibus suas species attribui. Huic labori non iniuste veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehendat, qui praeteritum aliquod a nobis repererit exemplum: quis enim ad percensenda omnia monumenta, quæ utraque lingua[6] tradita sunt, sufficiat? Unde multa et transire mihi ipse permisi: quod me non sine causa fecisse scient, qui aliorum libros, eadem promittentium, legerint. Verum facile erit, sub quaque specie suggerere: nam cum hoc opus, sicut cetera, usus potius aliorum, quam meæ commendationis causa aggressus sim, adjuvari me ab his, qui aliquid illi adstruent, non argui credam. Si qui erunt, quibus volumina haec cordi sint, meminerint, στρατηγικῶν et στρατηγημάτων perquam similem naturam discernere[7]: nam tum omnia, quæ a duce provide, utiliter, magnifice, constanter fiunt, habebuntur, si in specie eorum sunt, στρατηγήματα. Horum proprie vis in arte sollertiaque posita proficit, tam, ubi cavendus, quam, ubi opprimendus hostis sit. Qua in re quum verborum quoque illustris exstiterit