Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/236

E Wikisource
Haec pagina emendata est
234
STRATEGEMATICON LIB. III.

idem illud uno die remensus, securos Segobrigenses, et sacrificio tum quum maxime occupatos oppressit.

5. Epaminondas, in Mantinia[55] quum Lacedæmonios in subsidium hosti venisse animadverteret, ratus posse Lacedæmonem occupari, si clam illo profectus esset, nocte crebros ignes fieri jussit, ut specie remanendi occultaret profectionem; sed, a transfuga proditus, assequuto exercitu Lacedæmoniorum, itinere quidem, quo Spartam petebat, destitit: idem tamen consilium convertit ad Mantinienses. Æque enim ignibus factis Lacedæmonios, quasi maneret, frustratus, per quadraginta millia passuum Mantiniam revertit, eamque auxilio destitutam occupavit.


XII. Ex contrario circa tutelam obsessorum. De excitanda cura suorum.

1. Alcibiades Atheniensis, civitate sua a Lacedæmoniis obsessa, veritus negligentiam vigilum, denuntiavit his qui in stationibus erant, observarent lumen, quod nocte ostensurus esset ex arce, et ad conspectum ejus ipsi quoque lumina attollerent: in quo munere qui cessasset, pœnam passurum. Dum sollicite exspectatur signum ducis, pervigilatum ab omnibus, et suspectæ noctis periculum evitatum est[56].

2. Iphicrates, dux Atheniensium, quum præsidio Corinthum teneret, et sub adventum hostium ipse vigilias circuiret, vigilem, quem dormientem viderat,