Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/246

E Wikisource
Haec pagina emendata est
244
STRATEGEMATICON LIB. III.

erat, quia interficere eum, ne supplicio ejus reliquos concitaret Nolanos, non audebat, arcessitum ad se alloquutus est, dicens, fortissimum eum militem esse, quod antea ignorasset; hortatusque est, ut secum inoraretur; et super verborum honorem, equo quoque donavit. Qua benignitate[70] non illius tantum fidem, sed etiam popularium, qui ex illo pendebant, sibi obligavit.

2. Hamilcar, dux Pœnorum, quum frequenter auxiliares Galli ad Romanos transirent, etiam ex consuetudine, ut socii, exciperentur, sibi fidelissimos subornavit, ad simulandam transitionem; qui Romanos, excipiendorum eorum causa progressos, ceciderunt. Quæ sollertia Hamilcari non tantum ad præsentem profuit successum, sed in posterum præstitit, ut Romanis veri quoque transfugæ forent suspecti.

3. Hanno, Carthaginiensium imperator in Sicilia[71], quum comperisset, Gallorum mercenariorum circiter quatuor millia conspirasse ad transfugiendum ad Romanos, quod aliquot mensium mercedes non receperant, animadvertere autem in eos non auderet metu seditionis, promisit, prolationis injuriam liberalitate pensaturum. Quo nomine gratias agentibus Gallis, per tempus idoneum datis pollicitis, fidelissimum dispensatorem ad Otaciliium consulem misit: qui, tanquam rationibus interversis transfugisset, nuntiavit, nocte proxima Gallorum quatuor millia, quæ prædatum forent missa, posse excipi. Otacilius nec statim credidit transfugæ, nec tamen