Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/256

E Wikisource
Haec pagina emendata est

STRATEGEMATICON
LIBER QUARTUS.




PRÆFATIO.

Multa lectione conquisitis strategematibus, et non exiguo scrupulo digestis, ut promissum trium librorum implerem, si modo implevi, in hoc exhibebo ea quæ parum apte descriptioni priorum ad speciem alligata subjici videbantur, eterant exempla potius strategicon, quam strategematicon[1]. Quæ idcirco separavi, quia, quamvis clara, diversæ tamen erant substantiæ: ne, si qui forte in aliqua ex bis incidissent, similitudine inducti prætermissa opinarentur[2]. Et sane velut residua expedienda sunt: in quo, sicut antea, et ipse ordinem per species servare conabor.


Cap. I. De disciplina.
II. De effectu disciplinæ.
III. De continentia.
IV. De justitia.
V. De constantia.
VI. De affectu et moderatione.
VII. De variis consiliis.