Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est
26
STRATEGEMATICON LIB. I.

tandæ condicionis ejus causa baculo, ut servum, castigavit.

4. Tarquinius Superbus pater principes Gabinorum[4] interficiendos arbitratus, quia hoc nemini volebat commissum, nihil nuntio respondit, qui ad eum a filio erat missus; tamen virga eminentia papaverum capita, quum forte in horto ambularet, decussit. Nuntius sine responso reversus, renuntiavit adolescenti Tarquinio, quid agentem patrem vidisset; ille intellexit, idem eminentibus esse faciendum.

5. C. Cæsar, quod suspectam habebat Ægyptiorum fidem, per speciem securitatis, inspectione urbis atque operum, ac simul licentioribus conviviis deditus, videri voluit captum sese gratia locorum, ut ad mores Alexandrinos vitamque deficeret; atque inter eam dissimulationem præparatis subsidiis, occupavit Ægyptum.

6. Ventidius Parthico bello adversus Pacorum regem, non ignarus, Pharnæum[5] quemdam, natione Cyrresten[6], ex iis, qui socii videbantur, omnia, quæ apud ipsos agebantur, nuntiare Parthis, perfidiam barbari ad utilitates suas convertit. Nam quæ maxime fieri cupiebat, ea vereri se, ne acciderent; quæ timebat, ea ut evenerint, optare simulabat. Sollicitus itaque, ne Parthi ante transirent Euphratem, quam sibi supervenirent legiones, quas in Cappadocia trans Taurum habebat, studiose cum proditore egit, uti sollemni perfidia Parthis suaderet, per Zeugma[7] trajicerent exercitum, qua et brevissimum iter est, et omisso alveo Euphrates decur-