Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/284

E Wikisource
Haec pagina emendata est
282
STRATEGEMATICON LIB. IV.

eosdem, quos exauctoraverat, ignominiam deprecantes restituit, et optimos milites habuit.

3. Postumius consularis cohortatus suos, quum interrogatus esset a militibus, quid imperaret, dixit, ut se imitarentur; et arrepto signo hostes primus invasit. Quem sequuti, victoriam adepti sunt.

4. Cl. Marcellus, quum in manus Gallorum imprudens incidisset, circumspiciendæ regionis, qua evaderet, causa, equum in orbem flexit[49]; deinde, quum omnia esse infesta vidisset, precatus deos, in medios hostes irrupit: quibus inopinata audacia perculsis, ducem quoque eorum trucidavit, atque, ubi spes salutis vix superfuerat, inde opima retulit spolia.

5. L. Paullus, amisso ad Cannas exercitu, offerente equum Lentulo, quo fugeret, superesse cladi, quanquam non per ipsum contractæ, noluit; sed in eo saxo, cui se vulneratus acclinaverat, persedit, donec ab hostibus oppressus confoderetur[50].

6. Varro, collega ejus, vel majore constantia post eamdem cladem vixit, gratiæque ei ab senatu et populo actæ sunt, quod non desperasset rempublicam[51]. Non autem vitæ cupiditate, sed reipublicæ amore se superfuisse, reliquo ætatis suæ tempore approbavit. Nam et barbam capillumque submisit, et postea nunquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, quum ei deferrentur a populo, renuntiavit, dicens, felicioribus magistratibus reipublicæ opus esse.