Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/290

E Wikisource
Haec pagina emendata est
288
STRATEGEMATICON LIB. IV.

se pro republica devoverunt[57], admissisque in hostem equis, adepti mortem, victoriam patriæ contulerunt.

16. P. Crassus, quum bellum adversus Aristonicum in Asia gerens inter Elæam et Myrinam in hostium copias incidisset, vivusque abduceretur, exsecratus in consule Romano captivitatem, virga, qua ad equum erat usus, Thraci, a quo tenebatur, oculum eruit[58]: atque ab eo, per dolorem concito, transverberatus, dedecus servitutis, ut voluerat, effugit.

17. M. Cato Gensorii filius in acie, decidente equo, prolapsus, quum se recollegisset, animadvertissetque gladium excidisse vagina, veritus ignominiam, rediit in hostem: exceptisque aliquot vulneribus recuperato demum gladio, reversus est ad suos[59].

18. Petilini, a Pœnis obsessi, parentes et liberos propter inopiam ejecerunt: ipsi coriis madefactis[60], et igne siccatis, foliisque arborum et omni animalium genere vitam trahentes, undecim menses obsidionem toleraverunt.

19. Hispani Arabricenses[61] omnia eadem passi sunt, nec oppidum Hirtuleio tradiderunt.

20. Gasilini, obsidente Hannibale, tantam inopiam perpessi sunt, ut centum denariis murem venisse[62], proditum memoriæ sit, ejusque venditorem fame periisse, emptorem autem vixisse; fidem tamen servare Romanis perseveraverunt.