Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/296

E Wikisource
Haec pagina emendata est
294
STRATEGEMATICON LIB. IV.

6. Q. Sertorius[72], quod experimento didicerat, imparem se universo Romanorum exercitui, ut barbaros quoque, inconsulte pugnam deposcentes, doceret, adductis in conspectum duobus equis, eorum prævalido alteri, alteri admodum exili, duos admovit juvenes similiter affectos, robustum et gracilem: ac robustiori imperavit equi exilis universam caudam abrumpere; gracili autem, valentioris per singulos pilos vellere. Quumque gracili successisset, quod imperatum erat, validissimus cura infirmi equi cauda sine effectu luctaretur: « Naturam, inquit Sertorius, Romanarum virium per hoc vobis exemplum ostendi, milites. Insuperabiles sunt universos aggredienti; eosdem lacerabit et carpet, qui per partes attentaverit. »

7. Valerius Lævinus consul quum intra castra sua exploratorem hostium deprehendisset, magnamque copiarum suarum fiduciam haberet, circumduci eum jussit, terrendique hostis causa, exercitus suos visendos speculatoribus eorum, quoties voluissent, patere.

8. Cælius[73] primipilaris, qui in Germania post Varianam cladem obsessis nostris pro duce fuit, veritus ne barbari ligna, quæ congesta erant, vallo admoverent, et castra ejus incenderent, simulata lignorum inopia, missis undique, qui ea furarentur, effecit, ut Germani universos truncos amolirentur.

9. Cn. Scipio, bello navali, amphoras pice et tæda plenas in hostium classem jaculatus est, quarum jactus