Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/298

E Wikisource
Haec pagina emendata est
296
STRATEGEMATICON LIB. IV.

et pondere foret noxius, et diffundendo, quæ continuerant, alimentum præstaret incendio.

10. Hannibal regi Antiocho monstravit[74], ut in hostium classem vascula jacularetur viperis plena, quarum metu perterriti milites a dimicatione et nauticis ministeriis impedirentur.

11. Idem fecit, jam cedente classe sua, Prusias.

12. M. Porcius, impetu in classem hostium quum transiluisset, deturbatis ex ea Pœnis eorumque armis et insignibus inter suos distributis, multas naves hostium, quos sociali habitu fefellerat, mersit.

13. Athenienses, quum subinde a Lacedæmoniis infestarentur, diebus festis, quos sacros Minervæ[75] extra urbem celebrabant, omnem quidem colentium imitationem expresserunt, armis tamen sub veste celatis. Peracto ritu suo, non statim Athenas reversi, sed protinus inde raptim acto Lacedæmonem[76] versus agmine, eo tempore, quo minime timebantur, agrum hostium, quibus subinde prædæ fuerant, ultro depopulati sunt.

14. Cassius onerarias naves[77], non magni ad alia usus, accensas opportuno vento in classem hostium misit, et incendio eam consumpsit.

15. M. Livius, fuso Hasdrubale, hortantibus eum quibusdam, ut hostem ad internecionem persequeretur, respondit: « Aliqui et supersint[78], qui de victoria nostra hostibus nuntient. »