Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est
36
STRATEGEMATICON LIB. I.

7. Æmilius Paullus[17] consul bello Hetrusco apud oppidum Poploniam demissurus exercitum in planitiem, contemplatus procul avium multitudinem citatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit, aliquid illic insidiarum latere, quod et turbatæ aves, et plures simul evolaverant. Præmissis igitur exploratoribus, comperit, decem millia Boiorum excipiendo ibi Romanorum agmini imminere; eaque alio, quam exspectabatur, latere missis legionibus, circumfudit.

8. Similiter Tisamenus[18], Orestis filius, quum audisset, jugum ab hostibus natura munitum teneri, præmisit sciscitaturos, quid rei foret: ac referentibus eis, non esse verum, quod opinaretur, ingressus iter, ubi vidit, ex suspecto jugo magnam vim avium simul evolasse, neque omnino residere, arbitratus est, latere illic agmen hostium: itaque circumducto exercitu elusit insidiatores

9. Hasdrubal, frater Hannibalis, junctum Livii et Neronis exercitum[19], quanquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent, intellexit, quod ab itiuere strigosiores notabat equos, et coloratiora hominum, ut ex via, corpora.


III. De constituendo statu belli[20].

1. Alexander Macedo, quum haberet vehementem exercitum, semper eum statum belli elegit, ut acie confligeret.

2. C. Cæsar bello civili quum veteranum exercitum