Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/392

E Wikisource
Haec pagina emendata est
390
DE AQUÆDUCTIBUS.

Marcia autem partem sui post hortos Pallantianos[51] in rivum, qui vocatur Herculaneus, dejicit[52], per Cælium. Ductus ipsius, montis usibus nihil ut inferior subministrans, finitur supra portam Capenam.

20. Anio Novus et Claudia a piscinis in altiores arcus recipiuntur, ita ut superior sit Anio. Finiuntur arcus earum post hortos Pallantianos, et inde in usum Urbis fistulis deducuntur: partem tamen sui Claudia prius in arcus, qui vocantur Neroniani, ad Spem Veterem transfert. Hi directi per Cælium montem, juxta templum divi Claudii terminantur. Modum, quem acceperunt, aut circa ipsum montem, aut in Palatium, Aventinumque, et regionem Transtiberinam dimittunt.

21. Anio Vetus, citra iv milliarium[53]… a Latina in Lavicanam inter arcus trajicit: et ipse piscinam habet; inde intra ii milliarium partem dat se in specum, qui vocatur Octavianus, et pervenit in regionem viæ Novæ ad hortos Asinianos, unde per illum tractum distribuitur. Rectus vero ductus, secundum Spem Veterem veniens intra portam Esquilinam, in altos rivos per Urbem deducitur.

22. Nec Virgo, nec Appia, nec Alsietina conceptacula, id est piscinas, habent. Arcus Virginis initium habent sub hortis Lucilianis, finiuntur in campo Martio secundum frontem Septorum[54]. Rivus Appiæ sub Cælio, monte et Aventino actus emergit, ut diximus, infra