Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est
38
STRATEGEMATICON LIB. I.

haberet, hostium autem tironem esse sciret, acie semper decertare statuit.

3. Fabius Maxiinus adversus Hannibalem, successibus prœliorum insolentem, recedere ab aucipiti discrimine, et lueri tantummodo Italiam constituit, Cunctatorisque nomen[21], et per hoc summi ducis meruit.

4. Byzantii adversus Philippum omne prœliandi discrimen evitantes, omissa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperunt, assequutique sunt, ut Philippus obsidionalis moræ impatiens[22] recederet.

5. Hasdrubal, Gisgonis filius, secundo Punico bello, in Hispaniam victum exercitum, quum P. Scipio instaret, per urbes divisit[23]. Ita factum est, ut Scipio, ne oppugnatione plurium oppidorum distringeretur, in hiberna suos reduceret.

6. Themistocles, adventante Xerxe[24], quia neque prœlio pedestri, neque finium tutelæ, neque obsidioni credebat sufficere Athenienses, auctor fuit eis, liberos et conjuges in Trœzena, et in alias urbes emittendi, relictoque oppido, statum belli ad navale prœlium transferendi.

7. Idem fecit in eadem civitate Pericles[25] adversum Lacedæmonios.

8. Scipio, manente in Italia Hannibale, trannsmisso in Africam exercitu[26], necessitatem Carthaginiensibus imposuit revocandi Hannibalem. Sic a domesticis finibus in hostiles transtulit bellum.

9. Athenienses[27], quum Deceliam castellum ipsorum