Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/420

E Wikisource
Haec pagina emendata est
418
DE AQUÆDUCTIBUS.

enim eas cessare, manifestum est et ex hoc, quod ad caput præter eam mensuram, quam comprehendisse nos capacitate ductus posuimus, effunduntur amplius ccc quinariæ.

68. Tepulæ in commentariis adscriptus est modus quinariarum cccc. Hujus aquæ fontes nulli sunt: venis quibusdam constabat, quæ interceptæ sunt in Julia. Caput ergo ejus observandum est a piscina Juliæ; ex ea enim primum accipit quinarias cxc; deinde statim ex Marcia quinarias xcii; præterea ex Anione Novo ad hortos Epaphroditianos[82] quinarias clxiii. Fiunt omnes quinariæ ccccxlv; amplius quam in commentariis quinariis xlv; quæ in erogatione comparent.

69. Juliæ in commentariis adscriptus est modus quinariarum dcxlix. Ad caput mensura iniri non potuit, quoniam ex pluribus acquisitionibus constat; sed ad vi ab Urbe milliarium universa in piscinam recipitur, ubi modus ejus manifestis mensuris efficit quinarias mccvi: amplius quam in commentariis quinariis dlvii. Præterea accepit prope Urbem, post hortos Pallantianos, ex Claudia quinarias clxii. Est omne Juliæ in acceptis quinariæ mccclxviii: ex eo dat in Tepulam quinarias cxc; erogat suo nomine dccciii. Fiunt, quas erogat, quinariæ dccccxciii: amplius quam in commentariis habet quinarias cccxliv; minus quam in piscina habere posuimus, ccxiii; quas ipsas apud eos, qui sine beneficiis principis usurpabant, deprehendimus.

70. Virgini in commentariis adscriptus est modus