Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/424

E Wikisource
Haec pagina emendata est
422
DE AQUÆDUCTIBUS.

injurias convenit. Solæ enim quinariæ mdccl erogantur: minus quam commentariorum ratio dat, quinariis MCV; minus autem quam mensuræ ad caput factæ demonstraverunt, quinariis ii millibus dccclvii; minus etiam, quam in piscina invenitur, quinariis mdlxii. Ideoque quum sincera in Urbem proprio rivo perveniret, in Urbe miscebatur cum Anione Novo, ut, confusione facta, et conceptio earum, et erogatio esset obscurior. Quod si qui forte me acquisitionum mensuris blandiri[88] putant, admonendi sunt, adeo Curtium, et Cærulum fontes, aquæ Claudiæ sufficere ad præstandas ductui suo quinarias, quas significavi, iv millia dcvii, ut præterea mdc effundantur. Nec eo infitias, quin eæ, quæ superfluunt, non sint proprie horum fontium: capiuntur enim ex Augusta, quæ inventa in Marciæ supplementum[89], dum illa non indiget, adjicitur fontibus Claudiæ, quamvis ne hujus quidem ductus omnem aquam recipiat.

73. Anio Novus in commentariis habere ponebatur quinarias iii millia cclxiii. Mensus ad caput reperi quinarias iv millia dccxxxviii; amplius quam in conceptis commentariorum est quinariis mcccclxxv: quarum acquisitionem non avide me amplecti[90], quo alio modo manifestius probem, quam quod in erogatione ipsorum commentariorum major pars earum continetur? Erogantur enim quinariarum iv millia ccxi; quum alioquin in eisdem commentariis inveniatur conceptio non amplius, quam ii millium cclxiii. Præterea inter-