Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/428

E Wikisource
Haec pagina emendata est
426
DE AQUÆDUCTIBUS.

possunt, quam a Cælio Rufo[92] dicta sunt in ea concione cui titulus est de Aquis. Quæ nunc nos omnia, simili licentia usurpata, utinam non per offensas probaremus[93]: irriguos agros, tabernas cœnacula etiam, corruptelas denique omnes perpetuis salientibus instructas invenimus. Nam, quod falsis titulis aliæ pro aliis aquæ erogabantur, etiam sunt leviora ceteris vitia. Inter ea tamen, quæ emendationem videbantur exigere, numerandum est, quod fere circa montem Cælium et Aventinum accidit; qui colles, priusquam Claudia perduceretur, utebantur Marcia et Julia; sed postquam Nero imperator Claudiam, opere arcuato altius exceptam, usque ad templum divi Claudii perduxit, ut inde distribueretur, priores non ampliatæ, sed omissæ sunt: nulla enim castella adjecit, sed iisdem usus est, quorum, quamvis mutata aqua, vetus appellatio mansit.

77. Satis jam de modo cujusque, et veluti nova quadam acquisitione aquarum, et fraudibus, et vitiis, quæ circa eas erant, dictum est: superest, ut erogationem, quam confectam, et, ut sic dicam, in massam invenimus, immo etiam falsis nominibus positam, per nomina aquarum, uti quæque se habet, et per regiones Urbis digeramus. Cujus comprehensionem scio non jejunam tantum, sed etiam perplexam videri posse: ponemus tamen quam brevissime, ne quid velut formulæ officii desit iis quibus sufficiet cognovisse summa, licevit transire leviora.

78. Ut ergo distributio quinariarum xiv millium x