Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/430

E Wikisource
Haec pagina emendata est
428
DE AQUÆDUCTIBUS.

et viii, ita et[94]… quia omnes, quæ ex quibusdam aquis in adjutorium aliarum dantur, et bis in speciem erogationis cadunt, semel in computationem veniunt. Ex his dividuntur extra Urbem quinariarum iv millia lxiii: ex quibus nomine Cæsaris quinariæ mdccxviii, privatis quinariarum ii millia cccxlv. Reliquæ intra Urbem ix mille dcccclv distribuebantur in castella ccxlvii: quibus erogabantur sub nomine Cæsaris quinariæ mdccvii semis[95]; privatis quinariarum iii millia dcccxlvii; usibus publicis quinariarum iv millia cccci: ex eo castris[96] x et ix, quinariæ cclxxix, operibus publicis xcv, quinariarum ii millia cccci; muneribus xxxix; quinariæ ccclxxxvi; lacubus dxci, quinariæ mcccxxxv. Sed et hæc ipsa dispensatio per nomina aquarum, et regiones Urbis partienda est.

79. Ex quinariis ergo xiv millibus x et viii, quam summam erogationibus omnium aquarum seposuimus, dantur nomine Appiæ extra Urbem quinariæ tantummodo v, quoniam humilior oritur; et a metitoribus reliquæ quinariæ dcxcix intra Urbem dividebantur per regiones ii, viii, ix, xi, xii, xiii, xiv, in castella xx: ex quibus nomine Cæsaris quinariæ cli; privatis quinariæ cxciv; publicis quinariæ cccliv: ex eo castris I, quinariæ iii; operibus publicis xiv, quinariæ cxxiii; muneri i, quinariæ ii; lacubus xcii, quinariæ ccxxvi.

80. Anionis Veteris erogabantur extra Urbem nomine Cæsaris quinariæ civ; privatis quinariæ cccciv: reliquæ quinariæ mcii semis intra Urbe dividebantur per re-