Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/438

E Wikisource
Haec pagina emendata est
436
DE AQUÆDUCTIBUS.

fuit, sunt remotæ. Non præterit me, deberi operi novæ erogationis ordinationem; sed hæc cum incremento adjunxerimus, intelligi oportet, non esse ea ponenda, nisi consummata fuerint.

89. Quid, quod nec hoc diligentiæ principis, quam exactissimam civibus suis præstat, sufficit, parum præsidiis, ac voluptatibus nostris contulisse sese credentis, quod tantam copiam adjiciat, nisi eam ipsam sinceriorem jucundioremque faciat? Operæ pretium est ire per singula, per quæ ille occurrendo vitiis quorumdam, universis adjecit utilitatem. Etenim quando civitas nostra, quum vel exigui imbres supervenerant, non turbulentas limosasque aquas habuit? Nec quia hoc universis ab origine naturæ est, aut quia istud incommodum sentire debeant, quæ capiuntur ex fontibus, imprimis Marcia et Claudia, ac reliquæ, quarum splendor a capite integer, nihil aut minimum pluvia inquinatur, si putei exstructi objecti sint[102].

90. Duæ Aniones minus permanent limpidæ, nam sumuntur ex flumine, ac sæpe etiam sereno turbantur; quoniam Anio, quamvis purissimo defluens lacu[103], mobilibus tamen cedentibus ripis, aufert aliquid, quo turbetur, priusquam deveniat in rivos: quod incommodum non solum hibernis, ac vernis, sed æstivis imbribus sentit, quo tempore[104] gratior aquarum sinceritas exigitur. Alter quidem ex his, id est Anio Vetus,