Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/440

E Wikisource
Haec pagina emendata est
438
DE AQUÆDUCTIBUS.

quum plerisque libra sit inferior, incommodum intra se tenet.

91. Novus autem Anio vitiabat ceteras: nam quum editissimus veniat, et in primis abundans, defectioni aliarum succurrit. Imperitia vero aquariorum, deducentium in alienos eum specus frequentius, quam explemento opus erat, etiam sufficientes aquas inquinabat, maxime Claudiam, quæ per multa millia passuum proprio ducta rive, Romæ demum cum Anione permixta, in hoc tempus perdebat proprietatem. Adeoque obvenientibus non succurrebatur, ut pleræque arcesserentur per imprudentiam, non uti dignum erat aquas partientium: Marciam ipsam, splendore et rigore gratissimam, balneis, ac fullonibus, et relatu quoque fœdis ministeriis deprehendimus servientem.

92. Omnes ergo discerni placuit, tum singulas ita ordinari, ut imprimis Marcia potui tota serviret, et deinceps reliquæ secundum suam quæque qualitatem aptis usibus assignarentur, sicut Anio Vetus pluribus ex causis, quo inferior[105] excipitur minus salubris, in hortorum rigationem, atque in ipsius Urbis sordidiora exiret ministeria.

93. Nec satis fuit principi nostro ceterarum restituisse copiam, et gratiam; Anionis quoque Novi vitia excludi posse vidit. Omisso enim flumine, repeti ex lacu, qui est super villam Neronianam Sublacensem,