Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/448

E Wikisource
Haec pagina emendata est
446
DE AQUÆDUCTIBUS.

officio senatusconsultum factum, quod infra scriptum est:

100. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maximus. coss. v. f[117]. de. iis. qui. curatores. aquarum. publicarum. ex. consensu. senatus. a. cæsare. augusto. nominati. essent. ordinandis. d. e. r. q. f. p. d. e. r. i. c[118]. placere. huic. ordini. eos. qui. aquis. publicis. præessent. cum. ejus. rei. causa. extra. urbem. essent. lictores. binos. et. servos. publicos. ternos. architectos. singulos. et. scribas. et. librarios. accensos[119]. præconesque. totidem. habere. quot. habent. ii. per. quos. frumentum. plebei. datur. quum. autem. in. urbe. ejusdem. rei. causa. aliquid. agerent. ceteris. apparitoribus. iisdem. præter. quam. lictoribus. uti. utique. quibus. apparitoribus. ex. hoc. s. c. curatoribus. aquarum. uti. liceret. eos. diebus. x. proximis. quibus. s. c. factum. esset. ad. ærarium. deferrent. quique. ita. delati. essent. iis. prætores. ærarii. mercedes. cibaria. quanta. præfecti. frumento. dando. dare. deferreque. solent. annua. darent. et. adtribuerent. iisque. eas. pecunias. sine. fraude. suas. facere. liceret. utique. tabulus. chartas. ceteraque. quæ. ejus. curationis. causa. opus. essent. iis. curatoribus. præberi. q. ælius. paullus. fabius. coss. ambo. alterve. si. iis. videbitur. adhibitis. prætoribus. qui. ærario. præsint. ea. præbenda. locent.

101. Itemque, quum viarum curatores frumentique parte quarta anni publico fungebantur ministerio, ut curatores aquarum judiciis vacent privatis, publicisque[120]. Apparitores, et ministeria, quamvis perseveret