Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/454

E Wikisource
Haec pagina emendata est
452
DE AQUÆDUCTIBUS.

a. senatu. est. imperatum. ut. inspicerent. aquas. publicas. inirentque. numerum. salientum. publicorum. itemque. placere. curatores. aquarum. quos. s. c. cæsar. augustus. ex. senatus. auctoritate. nominavit. dare. operam. uti. salientes. publici. quam. adsiduissime. interdiu. et. noctu. aquam. in. usum. populi. funderent. In hoc senatusconsulto crediderim annotandum, quod senatus tam augeri, quam minui salientium publicorum numerum vetuerit. Id factum existimo, quia modus aquarum, quæ his temporibus in Urbem veniebant, antequam Claudia et Anio Novus perducerentur, majorem erogationem capere non videbatur.

105. Qui aquam in usus privatos deducere volet, impetrare eam debebit, et a principe epistolam ad curatorem afferre. Curator deinde beneficio Cæsaris præstare maturitatem, et procuratorem ejusdem officii libertum Cæsaris[123] protinus scribere. Procuratorem autem primus Tib. Claudius videtur admovisse, postquam Anionem Novum et Claudiam induxit. Quid contineat epistola, villici fieri quoque notum debet, ne quando negligentiam, aut fraudem suam ignorantiæ colore defendant. Procurator calicem ejus moduli, qui fuerit impetratus, adhibitis libratoribus[124], signari cogitet, et diligenter intendat mensurarum, quas supra diximus, modum, et earum notitiam habeat; ne sit in arbitrio libratorum interdum majoris luminis, interdum minoris, pro gratia personarum, calicem probare. Sed neque statim ab hoc liberum subjiciendi qualemcumque plum-