Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/456

E Wikisource
Haec pagina emendata est
454
DE AQUÆDUCTIBUS.

beam fistulam permittatur arbitrium: verum ejusdem luminis, quo calix signatus est, per pedes quinquaginta, sicut senatusconsulto, quod subjectum est, cavetur.

106. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maximus. coss. v. f. quosdam. privatos. ex. rivis. publicis. aquam. ducere. d. d. e. r. f. p. d. e. r. i. c. ne. cui. privato. aquam. ducere. ex. rivis. publicis. liceret. utique. omnes. ii. quibus. aquæ. ducendæ. jus. esset. datum. ex. castellis. ducerent. animadverterentque. curatores. aquarum. quibus. locis. intra. extra. urbem. apte. castella. privati. facere. possent. ex. quibus. aquam. ducerent. quam. ex. castello. communem. accepissent [125]. a. curatoribus. aquarum. ne. cui. eorum. quibus. aqua. daretur. publica. jus. esset. intra. quinquaginta. pedes. ejus. castelli. ex. quo. aquam. ducerent. laxiorem. fistulam. subjicere. quam. quinariam. In hoc senatusconsulto dignum annotatione est, quod aquam nonnisi ex castello duci permittit, ne aut rivi, aut fistulæ publicæ frequenter lacerentur.

107. Jus impetratæ aquæ neque heredem, neque emptorem, neque ullum novum dominum prædiorum sequitur. Balineis, quæ publice lavarent, privilegium antiquitus concedebatur, ut semel data aqua perpetuo maneret; sic ex veteribus senatusconsultis cognoscimus, ex quibus unum subjeci: nunc omnis aquæ[126] cum possessore instauratur beneficium.

108. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. max-