Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est
44
STRATEGEMATICON LIB. I.

simos quosque, quibus, oleo ac mero calefactis, præcepit, ipsam oram maris legerent, abruptiora tranarent: atque ita custodes angustiarum inopinatus oppressit a tergo.

8. Cn. Pompeius, quum flumen transire propter oppositum hostium exercitum non posset, assidue producere et reducere in castra instituit; deinde, in eamdem persuasionem hoste perducto, ne ullam viam ad progressum Romanorum tenerent, repente impetu facto, transitum rapuit.

9. Alexander Macedo, prohibente rege Indorum Poro trajici exercitum per flumen Hydaspen[32], adversus aquam assidue procurrere jussit suos; et, ubi eo more exercitationis assequutus est, qui a Poro adversa ripa caveretur, per superiorem partem subitum transmisit exercitum.

Idem, quia Indi Huminis trajectu prohibebatur ah hoste, diversis locis in fiumine equites instituit inimittere, et transitum minari; quumque exspectatione barbaros intentos teneret, insulam paulo remotiorem, primum exiguo, deinde majore præsidio occupavit, atque inde in ulteriorem ripam transmisit. Ad quam manum opprimendam quum universi se hostes effudissent, ipse libero vado transgressus, omnes copias conjunxit.

10. Xenophon[33], ulteriorem ripam Armeniis tenentibus, duos jussit quaeri aditus; et quum a citeriore repulsus esset, transiit ad superiorem. Inde quoque prohibitus hostium occursu, repetiit vadum inferius; jussa