Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/470

E Wikisource
Haec pagina emendata est
468
DE AQUÆDUCTIBUS.

bres[140], ita ut optimum sit intermittere eam partem æstatis, quæ nimiis caloribus incandescit: quia temperamento cœli opus est, ut ex humore commode structura combibat, et in unitate corroboretur. Non minus autem sol acrior, quam gelatio, præcipit materiam: nec ullum opus diligentiorem poscit curam, quam quod aquæ obstaturum est. Fides itaque ejus per singula, secundum legem notam omnibus, sed a paucis observatam, exigenda est.

124. Illud nulli dubium esse crediderim, proximos ductus, id est qui a vii milliario lapide quadrato consistunt, maxime custodiendos: quoniam et amplissimi operis sunt, et plures aquas singuli sustinent, quos si necesse fuerit interrumpere, major pars aquarum Urbem destituet. Remedia tamen sunt et his difficultatibus: opus inchoatum excitatur ad libram deficientis; alveus vero plumbatis canalibus[141] per spatium interrupti ductus, rursus continuatur. Porro quoniam fere omnes specus per privatorum agros directi erant, et difficilis videbatur futuræ impensæ præparatio, ni alicujus constitutione succurreretur, simul ne accessu ad reficiendos rivos redemptores a possessoribus prohiberentur, senatusconsultum factum est, quod subjeci:

125. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maximus. coss. v. f. de. rivis. specubus. fornicibusque. juliæ. marciæ. appiæ. tepulæ. anionis. reficiendis. q. d.