Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est
48
STRATEGEMATICON LIB. I.

Idem, quia Cherronesum, quæ juris Atheniensium erat, occupare prohiberetur, tenentibus transitum non Byzantiorum tantum, sed Rhodiorum quoque, et Chiorum navibus, conciliavit animos eorum reddendo naves, quase ceperat, quasi sequestres[36] futuras ordinandæ pacis inter se atque Byzantios, qui causa belli erant: tractaque per magnum tempus postulatione, quum de industria subinde aliquid in conditionibus retexeret, classem per id tempus præparavit, caque in angustias freli, imparato hoste, subitus evasit.

14. Chabrias Atheniensis, quum adire portum Samiorum, obstante navali hostium præsidio, non posset, paucas e suis navibus, præter portum missas, jussit transire, arbitratus, qui in statione erant, persequuturos: iisque per hoc consilium avocatis, nullo obstante, portum cum reliqua adeptus est classe.


V. De evadendo ex locis difficillimis.

1. Q. Sertorius, in Hispania, quum, a tergo instante hoste, flumen trajicere haberet, vallum in ripa ejus in modum cavæ lunæ duxit, et oneratum materiis incendit: atque ita, exclusis hostibus, flumen libere transgressus est.

2. Similiter Pelopidas Thebanus bello Thessalico transitum quæsivit: namque castris ampliorem locum supra ripam complexus, vallum cervulis, et alie materiæ genere constructum incendit; dumque ignibus submoventur hostes, ipse fluvium superavit[37].