Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est
64
STRATEGEMATICON LIB. I.

VI. De insidiis in itinere factis.

1. Fulvius Nobilior quum ex Samnio in Lucanos exercitum duceret, et cognovisset a perfugis, hostes novissimum agmen ejus aggressuros, fortissimam legionem primo ire, ultima sequi jussit impedimenta. Ita factum pro occasione amplexi hostes, diripere sarcinas cœperunt. Fulvius legionem, de qua supra dictum est, quinque cohortes in dextram viæ partem direxit, quinque ad sinistram; atque ita prædationi intentos hostes, explicato per utraque latera milite, clausit, ceciditque.

2. Idem, hostibus tergum ejus in itinere prementibus, dum, flumine interveniente, non ita magno ut transitum prohiberet, moraretur tamen rapiditate, alteram legionem in occulto citra flumen collocavit, ut hostes, paucitate contempta, audacius sequerentur. Quod ubi factum est, legio, quæ ob hoc disposita erat, ex insidiis hostem aggressa vastavit.

3. Iphicrates in Thraciam[56] quum propter conditionem locorum longum agmen deduceret, et nuntiatum ei esset hostes summum id aggressuros, cohortes in utraque latera secedere, et consistere jussit, ceteros suffugere, et iter maturare. Transeunte autem toto agmine, lectissimos quosque retinuit; et ita passim circa prædam occupatos hostes, jam etiam fatigatos, ipse requietis et ordinatis suis aggressus, fudit, exuitque præda.

4. Boii in silva Litana[57], qua transiturus erat noster exercitus, succiderant arbores , ita ut ex parte exigua