Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est
66
STRATEGEMATICON LIB. I.

susteatatæ starent, donec impellerentur: delituerant deinde ad extremas ipsi Boii, ingressoque silvam hoste, in proximas ulteriores impulerunt. Eo modo propagata pariter supra Romanos ruina, magnam manum eliserunt.


VII. Quemadmodum ea, quibus deficimur, videantur non deesse, aut usus eorum expleatur.

1. L. Cæcilius Metellus, quia usu navium, quibus elephantos transportaret[58], deficiebatur, junxit dolia, constravitque tabulamentis, ac super ea positos per Siculum fretum transmisit.

2. Hannibal, quum in præalti fluminis transitum[59] elephantos non posset compellere, neque navium, aut materiarum, quibus rates contexerentur, copiam haberet, jussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari, et eum, qui vulnerasset, transnato statim flumine, procurrere. Elephantus exasperatus, ad persequendum doloris sui auctorem, transnavit amnem, et reliquis idem audendi fecit exemplum.

3. Carthaginiensium duces, instructuri classem, quia sparto deficiebantur[60], crinibus tonsarum mulierum ad funes efficiendos usi sunt.

4. Idem Massilienses et Rhodii fecerunt.

5. M. Antonius, a Mutina profugus, cortices pro scutis militibus suis dedit.