Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/80

E Wikisource
Haec pagina emendata est
78
STRATEGEMATICON LIB. I.

ostendi, milites: insuperabiles sunt universas aggredientibus; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attentaverit. »

2. Idem, quum videret suos pugnæ signum inconsulte flagitantes, crederetque rupturos imperium, nisi congrederentur, permisit turmæ equitum ad lacessendos hostes ire; laborantique submisit alias, et sic recepit omnes. Tum utrisque et sine noxa ostendit quis exitus flagitatam pugnam mansisset. Obsequentissimis inde eis usus est.

3. Agesilaus Lacedæmonius, quum adversus Thebanos castra super ripani posuisset, multoque majorem hostium manum esse intelligeret, et ideo suos arcere a cupiditate decernendi vellet, dixit, responso deum se ex collibus pugnare jussum: et ita, exiguo præsidio ad ripam posito, accessit in colles. Quod Thebani pro metu interpretati, transierunt flumen, ex quum facile depulissent præsidium, ceteros insequuti avidius, iniquitate locorum a paucioribus victi sunt.

4. Scorylo, dux Dacorum, quum sciret dissociatum armis civilibus populum Romanum, neque tamen tentandum arbitraretur, quia externo bello posset concordia in cives coalescere, duos canes in conspectu popularium commisit, iisque, acerrime inter ipsos pugnantibus, lupum ostendit, quem protinus canes, omissa