Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/224

E Wikisource
Haec pagina emendata est
215
del Galileo.

totus gaf duobus fab, abf æqualis; quibus æquatur quoque angulus gfa; ergo linea gf ipsi ga est æqualis. Et quia rectangulum bge æquatur quadrato ga; erit quoque æquale quadrato gf, et tres lineæ, bg, gf, ge, proportionales. Quod si ponatur, ae esse tempus per ae, erit ge tempus per ge; et gf tempus per totam gb, et ef tempus per eb, post descensum ex g, seu ex a, per ae. Tempus igitur per ae, seu per ab, ad tempus per aeb, est, ut ae ad aef; quod erat determinandum.

Aliter brevius. Secetur gf, æqualis ga; constat, gf esse mediam proportionalem inter bf, ge. Reliqua ut supra.

Probl . XI. Propos. XXIX.

Dato quolibet spatio horizontali, ex cujus termino erectum sit perpendiculum, in quo sumatur pars æqualis dimidio spatii in horizontali dato, Mobile ex tali altitudine descendens, et in horizontali conversum, conficiet horizontale spatium una cum perpendiculo breviori tempore, quam quodcunque aliud spatium perpendiculi cum eodem spatio horizontali.

Sit planum horizontale, in quo datum fit quodlibet spatium bc, et extermino b sit perpendiculum, in quo ba sit dimidium ipsius bc. Dico, tempus, quo Mobile ex a demissum conficiet ambospatia, ab, bc, esse temporum omniu brevissimum, quibus idem spatium bc cum parte perpendiculi, sive majori, sive minori parte ab, conficeretur. Sit sumpta major, ut in prima figura, vel minor, ut in secunda, eb.

Ostenden-