Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/114

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


is5> ECCLES1A CADURCENS1S. rtfo Sive LudoviciPii, sive aliorum regum, principum & procerum donis ita potenS evasit hæc abbatia, ut comites Tolosani ab ipsa in scudum tenerent Moifliacum clientelae lege, cui etiam legi clientelari suberant domini de Duro-forti, de Montesquivo, de Malansa, & de Bruniquello, ut legitur in bulla Gregorii IX. Quatuor etiam ab hoc monasterio pendebant abbatiæ, Lezatensis, Exiensis S. Gervasii, Arulensis aiœcesis Helinensis, & Campi-rotundi in diœc. Gerundensi. Hanc autem abbatiam a regulari statu ad secularem transire permisit Paulus V.summus pontifex bulla data precibus Ludovici repis XIII. die 9. Julii pontificatus siii an. XIV. Christi 1618. cujus executioofficiali Cadurcensi demandata est ; hæc inter alia bulla complectitur : abbatem jus nihilominus habiturum mitram & baculum gerendi pastoralem, corrigendi ac plectendi canonicos cum assensu capituli, necnon privilegia Moissiacensi monasterio a fundatione concessa, eadem prorsiis iritacta permansura. Bullam Pauli confirmavit Urbanus VIII. altera bulla, utramque Ludovicus rex XIII. Intercessere tamen monachi Cluniacenses, & syndicuS urbis Moiflia- censis. At re discussa in Magno Consilio, duplicem bullam vim habere decernitur ; sicquean.I626. monachi in canonicos mutati sunt. Abbatum seriem, compendiosamque collegimus historiam, ex chronico, variilque monasterii chartis, & ex multis aliis veteribus instrumentis, maxime locupletiffimi Cluniacensis tabularii, & abbates laicos seu advocatos aliquandiu monasterio potitos, quantum licuit, a legitimis secrevimus. I. S. Amandus primus præsuisse legitur in domesticis tabulis. Aiunt quidam iplum postea traductum ad sedem Trajectensem. Alii eum fingunt Lirinensem fuisse monachum, qui vixerit regnante Chilper ico rege, anno circiter 574. Neuter autem accedit ad Clodovei I. tempora, qui obiit 511. hunc* abbatem expungunt Comtius & Mabillonius, ac primum dant locum inter abbates Anlberto qui sequitur » ( II. S. Ansbertus commemoratur in vita S. Desiderii, ubi postquam dictum, fancti præsu- lis tempore institutum monasticum apud Cadurcos coepisse adolescere, additur : Nam & Moistiacenje coenobium paulo ante regiis impensu initiatum, hujus tempore a viris laudabilibus Ansberto & Leocadio * competenter expletum est. His verbis tamen non excluditur prior abbas, qui præfuerit tempore, quo regiis impensisi » ; - tiatum est monasterium, ln veteri marcyrologio Silvæ-majoris legitur : pridie cal. Octobris Mus- ciaco monasterio S. Ansberti abbatis. III. S. Leothadius laudatus in vita S. Desi— ] derii, socius Anlberti in structura Moissiacensis monasterii, ipsi superstes, abbas in ejus locum eligitur. Multa huic ejusque monasterio prædia divendit Nizerius, cum Hermintrude uxore sua, mense Maio, septimo anno regnante Theode- rico rege III. hoc est juxta Cointii chronolo- giam an. 680. Refertur charta in appendice ad tom. 1. annal. Mabill.p. 686. Perperam dicitur ad Ausciensem cathedram provectus, in qua vixerit adhuc an. 718. cum a tempore S. Desiderii, quo jam Leothadius erat Anlberti coad- jutor, in monasterii regimine ac constructione, usque ad annum 718. nimium sit temporis spa- tium. IV. S. Paternum S. Leothadio fuisse subroga- tum in abbatis officio consentiunt Carolus Comtius & Mabillonius. Hunc factum esse Auscien- sem episcopum narrant ; additque Perrius inhist. MS. MoiUiacensium abbatum, ossa ejus ante annos quinquaginta inventa fuisse in sacelli intimi quodam sepulcro, aperto jussu Dominici « Exstat Pipini regis Aquitanir praeceptum, in quo meminit S. Amandi tanquam conditoris Moistiacenhs monasterii, fcd salsita- tis sospe&um : fi enim cst Pipini filii Ludovici pii, ut praefert, quomodo legitur datum post mortem Ludovici : constat enim Pipi- num ante patrem occubuistc. Si fit Pipini junioris, nos potuit appellare Ludovicumsuum genitorem. de Vic archiepiscopi ; aede illorum detectione factum fuisse instrumentum. V. S. Amarandus ex veteri catalogo, Paterno successit ; post quem sequuntur Retroaldus al. Petroaldus, Clodorinus, Edaranus al. Dedara- nus, Reme dius, Deodatus. Abbates isti multa perpesil dicuntur a Saracenis, a quibus etiam funditus eversum legitur monasterium. Hinc illorum abbatum sola nomina ad nos usque pervenere. V I.Ermerinus velErmeninus præerat maxima congregationi, tempore Angarii episcopi Cadurcensis, qui Moisiiaco dedit prædium in pago Caturcino fi tum juxta alveum A varionis.Fac- ta charta donationisan. DCCLxxm. vel ut legendum putat MabilloniuS D CclxxxuI. Vide inter instrumenta. VII. Andraldus memoratur anno VI. quo Lotharius sumsit imperium, id est 846. si ejus imperii exordium fumatur a morte patris. VIII. Witardus laudatur in charta cujusc dam viri nobilis Altonovi, qui ipsi & monachis Moiffiacensibus castrum suum*Cerruticem donat, Lothario rege regnante an. VI1. seu Christi 847. ut vult Mabillonius ; Cui videtur Ran- garius abbas præponendus Witardo, ex praecepto Pipini regis, pro Rangario abbate ac monachis Moifliacennbus, dato v. anno post decessum Ludovici Augusti. Sed corruptelæ expers non putamus hoc diploma, jamque suspicionis causas delibavimus. Hanc auget suspicionem, quod Mabillonius legerit v. anno post decessum caroli &cc. ubi pro Karolo noster Edmundus Marten- ne legit, Ludovici, qui etiam legitur in ipso fere præcepti exordio. IX. Post Witardum in veteri indice ponitur Dido, cum magna abbatum serie quorum nomina adscriberesufficiat. Simpronianus. Didy- mus. Galsinus. Dido II. a Froterius. Laudricus. Andralius. Afpasius. Eraditis. Vasorius. Arqui- narus. Bernardus I. Aquarius. Atilius. Germias Amaldus. Hugo. Raimundus I.Petrus. Duran- nus. Superatis his salebris, aliunde historiam abbatum, qui præfuerunt a seculo nono me- n Monasterium quod instauratum fuerat a Ludoyico imperatore, stib Didone II. & abbatibus sequentibus, legitur in registris vastatum primum a Normannis, tum ab Huugaris, iterumqm a Normannis, ut oMcsYavk J. Vidal in tabula chronologica episc. £ adure. dio