Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/122

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


I7J ECCLESIA C XXVII. Abbas Aureliaci erat administrator abbatiæ Figiacensis an. 1252. ex litteris Ra~ dulfi de Bonivia scncscalli regis Franciæ, ad hunc administratorem, quibus eum rogat ut permittat fratribus Prædicatoribus sibi conf- trucre domum apud Figiacum, essque opem impendat. Datæ si.mt litteræ dic Manis post octavas Nativitatis B. Virginis 1252. Ex archivis Fratrum Prædicatorum Figiac. XXVIII. Galliardus* an. 1254. ex charta authentica parthenonis de Lumine-Dei Leime. XXIX. Bcrtrandus de Monte-acuto, testis occurrit in litteris Guiberti de Themines, dantis quoddam xenodochium inter villas de Themines, & de Gramat, ordini S. Johannis Je- rofolymitani an. 12 59. Tranflatus est ad abba- tiam Moilliacensem an. 1260. XXX. Gaillardusde Monte-acuto frater Ber- trandi, monachus Moisiiacensis electus eodem anno ; cujus electionis confirmationem petierunt Figiacenses a Cluniacensi patre. Anno 1273. interfuit promisse Gastonis vicecomitis Bearn.datis Eduardo regi Angliæ.Obiit an. 1288. XXXI. Lucos electus est eodem an. Verum ejus electionem reprobari a Cluniacensi abbate petierunt quidam Figiaceisses monachi, qui corruptos electi mores causabantur. ( XXXII. Berengarius I. de Aquis-vivis an. 1291. excipit abbatem Cluniacensem ad visitan- dum monasterium accedentem.Permittit Fratribus PrædiCatoribus, ut construant pontem ligneum stiper fluvium deScelle, die Lunæante festum S. Mariæ Magdalenæ 1291. XXXIII. Geraldus 1V. abbas Figiac. cedit Philippo IV. regi Franc. jurisdictionem majorem & mediam in urbe Figiacensi, certis con. ditionibus ; quæ pacta rata habuerunt monachi die Martis post Epiphaniam, an. 1309. ex archivo urbis Figiac. XXXIV. Berengarius II. an. 1314. die i. Augusti excipit sacramentum obsequii & dien- telæ ab Arnaldo de Concoretz vicario ( Vi- guier) Figiacensi. An. 1314. vn. cal. Januarii monasterium Figiacense visitavit Henricus abbas Cluniacensis, cum Petro priore Charitatis, & plurima edidit statuta, quibus disciplina ibidem penitus collapsa restitueretur, ac Berenga- rio abbati qui hactenus in regimine spiritualium & temporalium negligenter segesserat, Petrum de Preflignaco priorem monasterii Alti, ordinis Cluniacensis, socium & coadministratorem dedit, & statuit ut nihil deinceps abbas ablque ejus consilio& consensu agere præsumeret, quod fortasse illum coegit abdicare. Transcripsit abbatiam sequenti, an. 1315. XXXV. Guillelmus de Ventodoro prior de Volta per ceffionem Berengarii sit abbas an. 1315. Petrus de Sainte-Artemie domicellus vicanus Figiacensis (Viguier) præstat ipsi sacramentum fidelitatis die VIII. Junii 1317. XXXVI. Geraldus de Lentillac præerat anno 1327. quo se excusatum haberi rogavit, quod capitulo generali non interfuisset ; ldem- que scripsit annis 1351. & 1361. Obiit an. 1377. XXXVII. Guibertus de Boisset, præfectus a Gregorio papa XI-pontificatus fui anno VI. iDURCENSlS. 17* l XXXVIII. Austorgius præerat 139 « . quo exCiisationem mittit ad capitulum generale Clu- niacenfe, uti annis 1401. &. 1404.. Obiit 1410, Eo mortuo Johannes papa XXIII. abbatem creavit Johannem Holot S. Wandregisili monachum, qui possessionem adire neglexit ; quapropter idem papa ei subrogavit Begonem. XXXIX. Bego de Rupe-Maurelli baccalau- reus in decretis, prior S. Crucis ordinis S. Benedicti diœcesis Cadurc. creatur abbas bulla Johannis XXIII. data x. cal. Septembris, an. Iv. ejuepontisicatus, hoc est an. 1413. cum electus fuisset die 26. Julii anni 1410. Plurimæ ex- j stant ejusdempapæbullæaliæ in gratiam præfati Begonis, qui ad possessionem adeundam instituit luum procuratorem Aimericum de Rupe- maurella priorem S. Felicis litteris datis 17. Decembris I4T5. Præfuit ufque ad annum I44I. quo vivere desiitdie 10. Augusti. XL. Astorgius de la Roqua prior de Fontibus eligitur aboas a monachis die 10. cujus electionis confirmationem postularunt ab Eugenio papa IV. Hic præposito monasterii Montis- Salvi mandat, ut inquirat de genere, natalibus, idoneitate electi, ac de modo electionis, ut si aptus sit ad regendas animas, ejus electionem confirmet. Bulla Eugenii data est XI1. xal. Octobris an. 14.41. Obiit 1447. ut discimus ex litteris Odonis abbatis Cluniacensis conferentis prioratum de Fontibus vacantem per obitum Astorgii de la Rocha abbatis Figiacensis. Eo veroobeunte monachi elegerunt Antonium de Naucaisse 27. Septembris 1447. fex religioso vota siia conferentibus episcopo Caturcenso cujus confirmationem cum a sede apostolica postularent, abbas Cluniacensis utriusque electionem irritam declaravit. XLI. Johannes Lupi 21. Octobris creatus ab abbate Cluniacensi duobuS contendentibus reprobatis. XLII. JohanneS Narbonesii 1452. 1453. 1469. excusat se quod non venerit ad capitulum generale apud Cluniacum. XLIII. Raimundus Bonnaut electus 28. Octobris 1475. std ejus electio non prævaluit, nam XLIV. Ludovicus de Saint-Germain a Six- to IV. rege interveniente, creatur abbas Figia- ci, datis bullis 18. calendas Januarii 1475. ldem forte cum Ludovico de S. Germano, qui annis 1512.1515.1523. excusat suam a capitulo generali absentiam. Geraldus de Grastays, prior Cluniaci tempore hujus abbatis advenit Figiacum, ut officium visitatoris exsequeretur. XLV. Antonius de Roca-Maurelli 1526. & 1536. similem excusationem mittit ad capitulum generale Cluniacense. Ejus tempore monachi per bullam Pauli papæ III. datam v. Kal. Sept. an. 1536. an. 2. ejus pontificatus, licentiam impetrarunt excutiendi jugum regulæ S. Benedicti, ut fierent canonici seculares. Id tamen exsecutione caruit, ufque ad annum 1556. quo Henricus II. rex rogatus a Gregorio aArmagnac cardinali abbate Figiaci consensiim præbuit mense Februario. Nunc igitur Figiacum est ec- clesia collegiata, constatque abbate, decano, duobus archidiaconjs, uno arcbipresuytero, cantore