Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/133

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


197 ECCLESIAROTHBNENSIS. 198 m C LVI11. Ibidem fundata est domus militum templi sub titulo S. Eulaliæ Arisitensis, ut nos docent tabulæ asservatae in domo publica urbis Ameliæ, quarum exempla legimus. Parisiis prodiit in lucem an. 1644. Dissertatio ae Aristtensis episcopatus nomine, fetu, institutione, progressu & pra- sultbus opera P. Thoma Aquinatis a S. susepn Carmelita excalceati, quam consolet qui plura voluerit de hoc argumento. His de Arisitensi episcopatu præmiflis, nunc de Ruthenensibus epis- copis agendum est, ad quorum catalogum conficiendum, scribendamque historiam, adhibuimus plurima vetera instrumenta. Usi fumus insuper commentariis MSS. de episcopis Ruthen. auctore Antonio Bonal praetore seu judice montanorum locorum in Ruthenis*, qui asservantur in bibliothe- ’ca Colbertina, notati 143. EPISCOPI RUTHENENSES. I. S. Amantius PRimus in Ruthenensium antistitum censu locus debetur ( saltem conceditur ab omnibus scriptoribus) S. Amant io, quem vulgus appellat J. chamant. Hic cum esset ex urbe Ru- tnena ortus, mundo valedicens ira profecit in virtutum omnium exercitatione, ut ad episco- patum suæ civitatis electus sit. Qua in statione sedulam suæ suorumque sanctitati promovendae operam navans, feliciter vitam etiam plurimis C miraculis illustrem consummavit, quinto secu- lo ad sinem vergente, inquiunt Bailletus & alii qui ad severioris censuræ leges soripta veterum distringunt & gesta. Perpetua tamen & constans est apud Ruthenos traditio S. Amantium a S. Martiale Aquitanorum apostolo suisse ordinatum, inquit Antonius Bonal. Pridie nonas Novembris notatur in veteri martyrologio, Spicilegii tom. IV. Rotenis civitate depofetio S. Amantii episcopi & confessoris— Idem ejus deposidonia dies in martyrologio Romano signatur, addita ipsius vitæ, ob sanctitatem & miracula, commendatione. De eo sit mentio in vita S. Quin— ] tiani apud Surium, die XI11. Novembris. Ibidem ad diem IV. Novembris legitur S. Amantii vira, oratorio potius quam historico stylo scripta, auctore Venantio Fortunato ; sed quo tempore sanctus præsul vixerit nullibi prodit scriptor. Tantummodo ex ejus narratione colligitur idololatriam tunc apud Ruthenos adhuc superstitem, quam non solum rustici, sed etiam viri nobiliores sectarentur ; quod a seculi V. moribus, Galliam sispectemus, minime abhorret. S. Amantii vitam edidit quoque Labbeus, t. 11 bibliothecæ p.474. Cultus religiosos sancto Amantio ab antiquis ] concessus temporibus maxime probatur ex variis monasteriis, aut aliis ecclesiis in ejus honorem conditis. Bercharius in hi st. brevi episcopo- rum Virdun. in Magdalvio episcopo, qui obiisse dicitur an. 776. meminit veteris abbi- tiæ in Rodenica sitæ, videlicet in burgo, de qua postea loquemur ; & chronicon Fontanellense, cujusdam sacræ ædiculæ haud procul a coenobio constructæ, ubi erant nonnulla S. viri pignora ; Spicilegii tom. III. cap-7.p. 193. Hisad- de celebre asceterhim S. Amantii in Buxia diœ- cesis Engolism. de quo suo loco dicendum erit. Utrum b. Amandus Redonum episcopus V. se- culo, idem sit ac noster Amantius, suo loco expendendum erit. Tornus I. II. S. QUINTIANUS. Inter S. Amantium & S.Quintianum, aliquem episcopum, immo aliquot antistites sedisse, qui etiam martyrio coronati sunt, liquet ex epistola 6. libri septimi Apollinaris Sidonii ad Basi- lium, in qua Ruthenos accenset aliis Aquitania : populis, Burdegalensibus, Petrogoriis, Lemovicibus, Gabalitanis, &c. quorum summi Sacerdotes morte truncati fuerant ; quibus cumsuc- cessores dare non licuisset, ecclesiæ remanserant viduæ. Hanc orthodoxis persecutionem indixerant reges Gothorum Ariani. Ruthenam autem civitatem tunc pastore orbatam fuisse probat alia quoque ejuldemApollinaris epistola, nimirum aecima quinta lib. IV. ex qua discimuS ipsum accersitum fuisse ab Elaphio, ad consecrandum baptisterium, quod ille vir in Ruthe- na urbe construxerat ; si enim proprium tunc Rutheni episcopum habuissent, cur accersen- dus fuisset Arvernensis episcopus, per itinera Alpinis rupibuS cincta, brumali tempore, per subjectascautes, & persuperjectasnives, ut ip- I se describit ? Ceterum miramur nonnullis placuisse ex hoc Elaphio, baptisterii conditore, facere quemdam episcopum, qui in cathedra Ruthenensi præcesserit S. Quintianum, cum Apollinaris Sidonius, ne verbum quidem dicae quod huic opinioni patrocinetur. Itaque primus post S. Ainantium notus episcopus Ruthen. est S. Quintianus, dequoGreg. Tun tum lib. a.hist. c. 36. tum libro de Vit. Patrum c. 4.. multa narrat ex quibus præcipua seligemur Quintianus natione Afer, & juxta quosdam nepos Fausti episcopi confessione celeberrimi in persecutione Vandalica, eadem forsan tempestate actus ad Galliæ littus, cum virtutum Iplendore fulgeret, non diu ignotus mansit ; sed adepiscopatum Ruthenæ ecclesiæ eligitur, expetitur, ordinatur. Honoris augmentum magna fuit in eo virtutis, & meriti accessio. Singulari studio cultum sancti Amantii promovit, & aucta ipsius basilica, sanctum ejusdem corpus illuc transtulit. Sed non fuit sancto acceptabile hoc opus » inquit Greg. Turon. lib. de Vitis patrum c. 4. ’Undefactum est ut per visum apparens diceret ei : quia ausu temerario artus in pace quiescentes visus es amovisse, ecce ego removebo te ab hac urbe &eris exsul in regione altcra.Flec vaticinium fefellit ; nam Gothi orta suspicione quod vellet episcopus se subdere Francorum ditioni, eum gladio perfodere cogitarunt. Nij