Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/16

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
PRÆFATIO.

longum texit catalogum Hadrianus Valesius in sua ad Galliarum Notitiam præfatione ; in quo reperiuntur fere omnes Galliarum urbes episcopales præsertim Lugdunum, Vienna, Darantasia Arelatum, Avenio‚ Narbo, Elusa, Burdigala, Avaricum, Lutecia, Rotomagus, Durocortorum, Moguntiacum, Argentoratum, Basilia : quæ etiam possunt intelligi per Germanias ab Irenæo commemoratas.

S. Irenæus Lugdunensis episcopus qui junior S. Polycarpum audierat Smyrnensem episcopum & martyrem, S. Johannis apostoli & evangelistæ discipulum, de Symbolo ab apostolis tradito agens cap. 10. lib. I. adversus hæreses ita loquitur : Etenim ecclesia per universum orbem usque ad fines terræ disseminata, & ab apostolis, & a discipulis eorum accepit eam fidem quæ est in unum Deum patrem omnipotentem... & in unum Jesum, &c. Et post multa subdit : Et neque hæ quæ in Germaniis fundatæ sunt ecclesiæ aliter credunt, aut aliter tradunt ; nec hæ quæ in Hispaniis, aut in Galliis* aut in Oriente.* al. Celtis.

Qui Irenæi pene suppar erat Tertullianus, diserte idem affirmat de fide Christi pene ubique terrarum recepta libri adversus Judæos cap. 7. ubi inter eos qui Christi jugo colla subdiderunt recenset ː Hispaniarum omnes terminos, & Galliarum diversas nationes, & Britannorum inacessa Romanis loca, Christo vero subdita. Quare non dubitat alibi asserere Romanum orbem, si Christiani abessent, in solitudinem redactum iri: an, quæso, Thrasonico more locutos esse sanctos Patres de hac Christianorum suis temporibus multitudine credere licet ?

Solvuntur objectiones.Quidnam vero tot rationum‚ tot testimoniorum gravissimis momentis opponunt severiores critici ? scilicet Severi Sulpitii & Gregorii Turonensis auctoritatem.

Gregorii Tur. sententia expenditur.Quod spectat ad Gregorium Tur. audiamus nostrum D. Theodoricum Ruinartium in præfatione ad novam Gregorianorum operum editionem num. 60. ubi constanter affirmat : Falli eos qui illum (Gregorium) existimant ita de martyribus Lugdunensibus, aut de septem episcopis quos sub Decio adventasse scripsit, locutum fuisse ut ante illos, aut martyres, aut alios verbi divini præcones in Gallias advenisse negaverit. Non enim, inquit, ut scite observavit summæ eruditionis vir Jacobus Sirmondus, in hac hæresi fuit Gregorius, ut episcopos in Gallia his septem antiquiores nullos fuisse existimaret, quod quidem ex ipsis ejus verbis certum est, &c. quæ ulterius prosequi non vacat ; legi vero possunt loco indicato. Quanquam operosum non foret, si Gregorius aliter sensisset, ejus auctoritatem, tot congestis supra longe antiquiorum scriptorum & Patrum testimoniis obruere. Totum itaque objectionis pondus in Severi Sulpitii testimonio positum est.

Is libro 2. sacræ historiæ in qua plurima minus accurate scripsit, ait : sub Aurelio Antonini filio persecutio quinta agitata, ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. Videamus nunc quodnam sit testimonii Severi pondus.

Infirmum Sulpitii Severi testimonium.Fuit Severus Sulpitius S. Martini Turon. episcopi discipulus, qui ipse S. Hilarium Pictavorurn antistitem audierat. Ex eo liquet Severum Hilario fuisse longe juniorem, aliundeque auctoritate inferiorem, maxime cum gravissimis erroribus imbutus fuerit, Millenariorum videlicet, ac postea Pelagianorum. Quæ igitur ipsi fides adhibenda dissentienti ab Hilario, qui docet non obscure Evangelium fuisse prædicatum in universo mundo, etiam ante Jerosolymorum destructionem ; & pugnanti contra communem tot Patrum tam Græcorum quam Latinorum sententiam ?

Ad opinionem Sulpitii Severi confirmandam, forte nobis objicientur longa intervalla inter primos ecclesiarum antiquiorum episcopos, quos priori Christi seculo vixisse traditio popularis jactitat, & eorum successores. Exemplum repetamus ab ecclesia Turonica‚ cujus initia apprime exploraverat Gregorius Turonensis. Si Gatianus primus hujus urbis episcopus, cum multis aliis sociis ad prædicandum Evangelium in Gallias missus, priori rerum Christianarum seculo advenerit, accepta a S. Clemente papa I. potestate ; quid actum de ecclesia Turonis tum fundata ; quos habuit episcopos, cum inter Gatianum qui sedisse supponitur, ante annum Christi centesimum, & sanctum Martinum, qui anno circiter Christi 375. factus est episcopus, unus duntaxat sedisse legatur Lidorius ? Eadem vero pene est ratio aliarum ecclesiarum, quibus