Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/168

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


167 ecclesiar anno 1706. Vir eruditione quam testantur tot eximia volumina, ac pietate conspicuus s nunc est prior Argcntolii prope Parisios. L. N. de Remond de Pomerol, mense Aug. anno 1706. a rege designatur. BeLLUs-Locus. HÆcabbatia ordinis Cisterciensis filia Cla- ræ-vallis, condita dicitur anno 1x4.1. al. 1144. die 20. Augusti ; sed Vivianus episcopus Ruthenensis, velut novus fundator exstitit, uniens huic cœnobio quatuor ecclesias, Icili— cet S. Johannis-Baptistæ de Giralh, S. Petri de Lezac.S. Petri de Cornusso, S. Petri Baia, ut Jegitur in veteri charta beneficiorum diœcesis. Nunc unita est abbatia episcopatui Blesensi.Pau- cos hujus loci abbates e tenebriseruere licuit. ABBATUM CATALOGUS. I. Philippus sedit anno 1210. quo Hugo Ruthenensis episcopus ei dedit ecclesiam de Solaf- que mense Aug. feriavI. Vide in Hugone episcopo Ruthenensi. II. P. Belli-loci in diœcesi Ruthenensi abbas sigillum apponit litteris Raimundi Marcillia- ci abbatis pro parthenone Luminis-Dei 1233. Forte idem est ac Philippus. III. Begofilius Radulsi de Scorraliaabbasdt < Bclloc legitur an. 1254. IV. Bernardus, qui, ut docet Henricus Sua- rcz, cedit sequenti, anno v.Johannis papæ XXII. hoc est 1320. V. Guillelmus monachus Grandis-sylvæ trans- cripsit abbatiam anno XI. Johannis XXII. VI. Gcraldus Catelli monachus Grandis- silvæ anno IX. lnnocentii factus est abbas Bellæ- perticæ. VII. Arnaldus Fabri monachusejusdem monasterii, scilicet Belli-loci. Alibi aliter dilpo- nit seriem illorum abbatum Henricus Suarez ; nam Bernardo sufficit Arnaldum, A rnaldoGuil— J lelmum, quem dicit obiisse anno Ix. Innocen- tiipapæ VI. scu Christi 1359. quo successorem habuit Arnaldum Fabri. VIII. Stephanus abbas Belli-loci diœcesis Ruthenensis præstat homagium Bernardo comiti Armaniaci & Ruthenensi pro grangia & loco munito de Boisgarel, villis, agris, &c. die 24. Septembris, & 3. Octobris 1407. IX— Durandus 1430. promulgat Martini V. bullam de reductione canonicorum S. Antho- nini a numero quindeno ad duodenum. PARTHENON S. SATURNINI. £ QUo tempore conditum sit hoc cœnobium, ^ordinis S. Benedicti in urbe Ruthen.& a quibus, nos latet ; verum abbatissarum seriem latis amplam variis ex tabulis collegimus. I. Karisiinia coram Raimundo comite transigit cum Segurio, Alidulfo & Hictario, anno primo regnante Ludovico rege post obitum Ca- roli imperatoris. Hunc Ludovicum interpretor Balbum, qui post Carolum Calvum imperatorem regnavit. II. Agnes præerat 1172. quo anno xv m. cal. Julii Hugo Ruthenensis antistes parthenoni S. Saturnini in manu Agnetis abbatissae ecclesiam UTHENENSIS. z6g A. S. Juliani d’Agent concestit & tradidit. In nonnullis chartis appellatur Agna, vel Anna. III. Fizal abbatissa monasterii Ruthenensis donationi sactæ a parentibus domui Bonæ-cum- bæ consensit an. 1197. IV. Sibillaabbatissa, cui 1239. Hugo Ruthenensis comes alodium in villa deCentres donavit mense Aprili. Cum ea Durantus episcopus Albiensis transigit super nonnullis decimis vitulorum, &c. parochiæ de Trevas. V. Naflora ( Nastours) an. 1246. excipit hominium Heliæ dePanat, pro villis de Basolas, d’Angles, &c. mense Martio, ubi cognominati tur de Laugnac. VI. Jauzionda abbatissa 1263. transigit cum capitulo Ruthenensi super quibusdam decimis lanæ, caseorum, &c. Eodem anno memoratur in transactionc inter GaUardum Salvane- sii abbatem & Florem prioriflam de Besolhs. Donum Begonis de Calc-monte domicelli, cujus Aicelinam filiam in monacham admiserat, excepit 1266. Cum Ruthenensi episcopo, per ejus procuratorem Arnaldum archidjaconum permutationem facit 1267. Eodem anno pacis- citur cum Pontio Astoaudi & Odone de Mon— T toneria clericis Alfonsi comitis Pictav. & Tolos 7 * sabbato post Natale Domini 1267. Cum conventu de Alto-braco transigit 1268. Cum Ru- gone de Landorra domino castri de Solomedio transigit 1278. & cum B. Albiensiepiscopo 1283. super ecclesia S. Saturnini de Castro-Garric. VI. idus Junii. 4 VII. Helis 1306. die Martis post Assumtio- nem transigit cum Bcrengariode Arpajone do- micello domino castri de Calo-monte, dePlan- tatgio, super jurisdictione in quibusdam villis, & anno 1319. cum monialibus super officiorum collatione, nominatione ad sacerdotia, &c. die Mercurii post festum S. Petri. > VIII. Raimunda abbatissa S. Saturnini agit de quodam excambio cum Johanne comite Armaniaci & Ruthenorum an. 1381. Vide in Henrico Ruthen episcopo. IX. Ademara anno vI. Clementis papæ VII. hoc est 1383. a sententia excommunicationis absolvitur, quam ob simoniacam monacharum receptionem incurrerat. Sane notatu maxime dignum videtur inter instrumenta hujus abbatia : exstare litteras legati Avenionensis ad epis. copum Ruthenensem, cui jubet ut ab excommunicatione absolvat quasdam moniales S. Saturnini, quæ ob receptionem monialium pecuniam aut jocalia confentiente abbatissa acceperant, qua de causa Urbanus papa V. eas excommunicationis vinculis innodarat. X. Hclipdis de Castro-novo abbatifla S. Saturnini prope Ruthenos de vita, moribus, & miraculis Braymeræ siliæ Berengarii d’Auzis sarcinatoris, & Alicis Beulaigua incolarum’Ru- then. testificatur, quæ pia virgo aliquandiu in dicto monasterio conversata fuerat 8. Febr. 1484. XI. Anna de Castelnau abbatifla S. Saturnini Ruthencn. ac priorissa Belli-locinobilium virginum ordinis S. Johannis Jerosolym. nunc Melitensis, præerat an. 1528. quo condidit testamentum.