Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/193

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
315
316
ECCLESI AQUENSIS.

mundi Berengarii comitis & marchionis Provinciæ, exsecutio ipsi est demandata, necnon episcopis Regiensi & Forojuliensi, litteris datis XII. kal. Julii anni 1238. 1238. Idem comes pro suo anniversario in Aquensi ecclesia celebrando constituens trecentos solidos regales annuales anno 1243.1243. hunc nominat archiepiscopum, uti docet instrumentum ea de re confectum. Raimundo autem sedente Aquis sponsalia de futuro contrahuntur inter Sanciam Raimundi Berengarii comitis Provinciæ siliam, cum Raimundo comite Tolosæ, adstantibus Jacobo rege Arragoniæ, Arelatensi, Tolosano, Regiensi & Carpentoratensi præsulibus 111. idus Aug. 1241. quorum instrumentum asservatur in Parisiensi regiarum rationum camera, editumque est tomo VIII. p. 231. Spicilegii, & in Gallia Christiana fratrum Sammarthanorum, in Raimundo Tolosate episcopo.

XXXVI. Johannes. I. Johannem admisisse Carmelitas in urbe circa annum 1248. 1248. legimus, judicemque electum a diffidentibus partibus sedisse inter Bertrandum de Baucio, & Guillelmum Porceletum. Mense Decembri anni ejusdem 1248. celebrata est synodus Valentinensis, ad quam accestit1 Aquensis archiepiscopus, ex ejusdem actis, quæ nomen hujus præsulis non indicant.

XXXVII. Philippus I. Philippus non memoratur in tabulario Aquensi ante annum 1251. 1251. IX. kal. Decembris; etsi forte antea sedere cœpisset. Anno 1252. consecravit altare Montis-rivi ordinis Cartusiensis in diœcesi Tolonensi, cum Benedicto Masiiliensi, & Fulcone Regiensi episcopis. An. 1253. tulit sententiam, qua dominii Montis-pesati partem Guillelmo de Sparono restituit, assentiente Fulcone Regiensi episcopo. Hoc etiam anno potestatem accepit a sancta sede ratam habendi præ bendarum divisionem in Forojuliensi ecclesia factam, sub Berengario episcopo; quod docet chartularium Forojulienle. Anno 1255. 1255. quasdam ecclesias donavit majori apud Sistaricum ecclesiæ. Accepto mandato S. Ludovici regis, cum Pontio a sancto Ægidio ordinis fratrum Prædicatorum, Roberto de Bellicadro ordinis fratrum Minorum, & Guidone Fulcodii, ad restituenda Dalfinæ uxori Raimundi de Roca-folio, quæ ablata fuerant, in senescalliis Bellicadri & Carcassonæ, ea de re quædam decernit id. Julii 1256. Ex tab Ruthen. Eodem anno 111. idus Julii tulit sententiam cum iisdem fere collegis in gratiam Salvanesii monasterii, cui restituendas decreverunt multas possessiones abblatas a regiis ministris. Ex regio apud Carcass. tabul. Post annos quinque & octo menses in episcopatu consumtos, Philippus e vita migravit IV. idus Februarii 1256. 1256. ut legitur in obituario Aquensi. Depositum est ejus corpus in ædseula saora beatæ Mariæ Spei; unde anno 1629. translatum est ad aliam, prope valvas majoris basilicx metropolitanæ.

XXXVIII. Vicedominus.

Ipsum appellatum Willelmum conjicimus; nam tempore quo sedebat in Aquensi cathedra, Beatrix Siciliæ regina comitissaque Provinciæ, siii testamenti exsecutionem demandavit Willelmo Dei gratia Aquensi archiepiscopo, adjunctis aliis episcopis, Bertrando Avenionensi, Fulcone Regensi, Alano Sistaricensi, & Galtero Tolonensi, cujus testamenti tabulæ editæ sunt Spicileg. tom. pag. 480. VI. Porro cognominatus videtur Vicedominus, quia de Vicedominis, gente in Italia nota, ortus erat. Hic patria Placentinus (Patavinum alii dicunt) matrem habuit sororem B Gregorii papæ X. Nonnulli volunt, eum causis procurandis utilem operam collocasse, uxoremque duxisse, antequam militiæ clericali adscriberetur. Pra politus erat ecclesiæ Grassensis, quando in Aquensem archiepiscopum favore Caroli comitis electus est. 1257. Anno 1257.111. Kal. Septembris, subscripsit litteris ejusdem Caroli comitis Provinciæ, ejusque conjugis Beatricis de privilegiis urbi Sistaricensi concessis. Eodem anno hominium præstitit iisdem principibus, C. XX. p. 69. col. 2. & suscepit provinciam dirimendi controversiam ortam inter eos & Massiliensem episcopum, pro vicecomitatus Massiliæ portione. Ruf. hist. Prov. Vicedominus Aquensis archiepiscopus legitur testis cujusdam permutationis Stephani abbatis Massiliensis cum Carolo comite Provinciæ 1259.... Kal. Aug. cum B. Forojuliensi episcopo. Statuta diœcesana edenda curavit, quorum acta servat tabularium capituli. 1261. Anno 1261. synodum provincialem, ad morum disciplinæque reformationem, celebravit; in qua forsitan illa decrevit statuta, promulgavitque. Subscripsit fœderi pacis sancito inter Carolum regem supra laudatum, fratrem S. Ludoviei regis, conjugem- que ipsius Beatricem, una ex parte, & civitatem Massiliensem ex alia, 1262. 1262. pridie idus Novembris.Eumdem principem in Apuliam & Siciliam ad capessendum sceptrum proficiscentem, anno 1263. comitatus est Vicedominus. Reversos vero anno 1269. 1269. pridie Kal. Decembris, donationem quamdam Willelmi comitis Forcalcariensis sigillo suo munit. W. Aquensis archiepiscopus anno 1265. m. nonas Martii arbiter assumitur a priore Pelissanæ ex una parte, & Imberto ac Petro de Aurono fratribus ex altera; unde eruimus nomen Vicedomini fuisse Willelmum. An. 1271. 1271.

x. Kal. Decemb.ad petitionem Guillelmi Forojuliensis episcopi, ac præpositi ecclesiæ, metropolitico jure accessit in nane urbem ad dirimendas eorum controversias. Eodem anno kalendis Septembris electus est in papam Theobaldus de Placentia, ex archidiaco natu Leodiensi pulsus, qui tempore suæ electionis absens erat in transmarinis partibus apud Accon. Hic cum esset Vicedomini avunculus, eum cardinalem & episcopum Prænestinum creasse anno 1272. [1] dictiur. Sane fecit ar hoc anno ordinationem cardinalium proborum virorum novus pontifex, ut refert Ptolemæus Lucensis; sed eorum nomina non indicat hic scriptor, nisi Petri de Tarantasia, & sancti Bonaventuræ. Debemus notitiam promotionis Vicedomini ad car-
  1. Hoc anno admisti feruntur in urbem fratres Praedicatores.