Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/23

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
PRÆFATIO

laborarunt. Interim dum regia cartophilacia, nec non ecclesiarum complura tabularia evolverent, sibi proposuere animo, ut tum sacræ, tum prophanæ Galliarum historiæ veteris arcana monumenta scrutarentur ; ex quibus cum uberem materiam deprompsissent, sese addixere primum ut Regiæ Familiæ historiam conscriberent, cum interea ecclesiasticam meditarentur, Henrico-Ludovico Castanæo Rupi-posæo præsule Pictaviensi ipsos adhortante : qui propterea Romæ degens, cartularia Vaticani perlustrabat. Interea vero cum Johannes Chenu Bituricus, operis hujus umbram aliquam delineasset sub titulo chronologicæ historiæ episcoporum Galliæ, Fratres Sammarthani lubenter ei contulere, quæ jam digerere cœperant, ut ipse testatur. Quod idem postea Claudio Roberto præstitere, qui majoris operis molem aggressus, non modo plura Chenuto adjecit, sed augustiorem formam & ordinem superinducens, a Sammarthanis etiam non pauca recepit, quibus ejus liber cresceret & illustraretur, editus anno Christi 1626. Sed ut immensi laboris res est, ne ipse quidem metam attigit, gemellisque fratribus, post suam amplam messem, majus etiam spicilegium reliquit: Adeo verum est, quod scribit Seneca : Omnibus fœliciter hic locus se dedit ; & qui præcesserunt, non præripuisse nobis videntur, quæ dici poterant, sed aperuisse. Multum interest utrum ad consumptam materiam, an ad subactam accedas : crescit in dies, & invenis inventa non obstant. Quin etiam Divus Chrysostomus non modo vere de Scriptura, sed ad rem nostram aptissime pronunciavit : Puteum esse altum unde Majores nostri hauserunt, nec exhauserunt, haurimus & nos ; nec exhaurimus, posteritas hauriet nec exhauriet. Nam ut cuilibet legenti facile constabit, non modo in Democharis volumine de sacrificio Missæ, qui materiam nostram leviter attigerat, in Chenuti, Severtiique libris pleraque mutila, & hiulca, nec non erroribus sunt aspersa, sed etiam in Roberto maxima pars deest aut ecclesiarum, aut præsulum omisforum, aut rerum explicandarum, aut veterum monumentorum, quæ ad cathedralium, abbatiarum origines, incrementa, privilegia, jura, disciplinam & consuetudines spectabant. Insuper cum Robertus nonnulla pertractet de archiepiscopis Hispaniæ, Italiæ, Angliæ, quæ sunt extra Galliæ Christianæ limites, nec non plures dissertationes de virtutibus & vitiis, aut de jure canonico inseruerit quæ sunt ab historico aliena ; nemini mirum videbitur, si a fundamentis hæc moles ex integro reformetur ; ita ut jam quatuor voluminibus digesta, nunc in publicum proferatur.

His adde, quod propter morbosam senectutem Robertus cum huic labori se se imparem intelligeret, datis ad Gemellos fratres sæpius epistolis enixe rogavit, ut hanc provinciam susciperent ; & ipse Jacobus de Nuchese illustrissimus Antistes Cabilonensis, cui liber Roberti consecratus erat, nos humanitate summa semper prosequutus, fatis functo Roberto vehementer invitavit frequentibus litteris, ut huic operi sedulo incumberemus ; cui promovendo, multa conquiri & exhiberi nobis documenta diligentissime procuravit. Unde nullus vitio nobis vertet, quod in alienam messem, falcem immittere, & pii, docti, nobisque conjunctissimi viri Roberti gloriam tentaverimus obscurare.

Nihilominus cum magna rationum momenta revocarent Sammarthanos Gemellos, ut id oneris susciperent, nempe provectior ætas, operis moles ardua ; maxime vero cum sibi tunc proposuissent, historiæ genealogicæ domus regiæ seriem perficere nobilissimarum Galliæ familiarum. Tandem fluctuantes & incertos inclinavit Cleri GallicaniActa Cleri Gallicani 1646. generalis Cœtus, habitus Lutetiæ anno 1646. qui cum intellexisset per suum promotorem dignissimum Georgium d’Aubusson abbatem de la Feüillade, mox archiepiscopum Ebredunensem, Galliæ Christianæ maximam utilitatem, tum ad tuendam fidei nostræ possessionem, contra omnium temporum hæreticos, ad ecclesiasticæ disciplinæ in Galliis servanda monumenta, decus & gloriam conferre singulis diœcesibus ; demum ecclesiasticæ historiæ nebulas inde non modo fugari sensisset, sed ei magnum lumen afferri. Mandato suo speciali iis significavit, fore sibi rem gratissimam, si quamprimum fieri posset, id Ecclesiæ, & Franciæ