Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/230

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
388
389
ECCLESIA REGENSIS.

ta, decessit 1513. j XVII. Jacoba Johanna, electa 12. Januarii 1514. sequenti anno morte prærepta est. XVIII. Johanna Delphine II.electa I.Mart. 1515. ceffit sponte 4. Julii ejufdem anni. XIX. Leoneta de Polarquis ex moniali Cis- terciensi S. Crucis per cesiionem præcedentis 1515. 4. Augusti. Obiit 1518. XX. Eleonora de Castillione, filia Fulcheti domini de Cuculon electa 15. Novembris 1518. migravit e vita 28. Maii 1565. cum propter laxiores mores deposita su sset 15. Maii 1546. cujus loco monasterium rexit CatharinaCalveria * auctoritate Petri de Forlivio Aptensis1 episcopi. XXI. Perreta de Ponteves, filia Angeli domini de Buousse, electa 1551. ceffit 20. Julii 1590. in manu Pompeii Perilli episcopi. XXII. Felila de Brunete, exmonialiS. Crucis instituta aPompeio cpiscopo 1590. moritur 6. Maii 1631. Ejus tempore Pelisserius episcopus R E G ENS I S. jS, Aptensis moniales S. Catharinæ habitum nigrum per sex anni menses portare fecit, cum antea semper album gestarent. XXIII. Blanca Bonisacii 1631. Ejus tempore reformatur monasterium 1638. tuncque abbatissa regimen abdicante, quæsuccesserunt in posterum sactæ sunt triennales, quarum prima fuit Francssca de Beaulieu de Mazel, educta e mo* nasterio sahctæ Magdalenæ de Valle prope Anicium. Francssca de Brin. Francisea de MazeL Sibilla d’Etienne de Ville-mure. Honorata de Brunet. Ludovica de Villagela Salle, siliaGaspari domini dela Salle, electa 7. Februarii 1673. & confirmata abepiscopo 4. Februarii 1674. hactenus præest.


ECCLES IA RE G E N S I S. REjus urbs in meditullio Provinciæ, amœno in S0I0, irriguo ferti lique sita, Plinio Alebeeum Re- jorum Apollinarium, in veteri inscriptione apud Eustacnium in Dionysium, colonia Rejorum, unde territorium Rejense, & Regente appellatur a Gregorio Turonensi lib. IV. historiæ. Antiquitatem urbis hujus demonstrant inscriptiones quamplurimæ, aliaque vetera monumenta In notitia provinciarum & civitatum Galliæ, quæ dicitur condita Honorii Augusti temporibus, civitas Rejensium secundo ponitur loco, post metropolim provinciæ Narboncnsis secunda/ Aquae- sexcias, cui etiamnum siabjacet nonsolum quantum ad jurisdictionem spiritualem, sed etiam quantum ad civilem Provinciæ parlamento Aquis sedente. Ecclesia cathearalis patronam habet Deiparam * virginem, & S. Maximum primum, qui nobis notus sit, Regensemantistitem. Capitulum componunt prapositus, archidiaconus, sicrista, capreolus, & octo alii canonici. In urbe sunt cœnobia Minorum, Capucinorum, Ursiilinarum, sodalitates pœnitentium tres, scilicet candidorum, nigrorum, cærulæorumque. ln diœcesi quinquaginta quatuor ecdesiæ parochiales numerantur, abbatiæ veronullæ. Historiam chronologicam episcoporum Regensium scripsit Simon Bartelli prelbyter Aquensis, ex qua plurimum se profecisse fatentur nostri dammarthani fratres. De ecclesia Regensi, & monasterio Lirinensi diatribam edidit Aquis-Sextiis anno 1680. vir eruditione clarus Josephus An- thelmi. Nonnullas observationes in Regenses episcopos nobis subministravit V. C. H.Ache. His addidimus summam diligentiam & laborem impro um in eruendis ex reconditiori antiquitate monumentis argumentisque, quibus seriem horum episcoporum, & emendatiorem & auctiorem daremus. regenses episcopi. I. S. PROSPER. Regenses episcopum habuisse quinto seculo S. Prosperum vulgata est opinio. Cumque hoc . tempore floruerit Prosper Aquitanus, doctrinæ sancti Augustini adversusprelbyteros Massilienses propugnator acerrim s, proclive fuit, eum facere hujus ecclesiæ antistitem. Hæc fuit emi- nentisiimi cardinalis Baronii sententia, Bellar- mini Henrici Spondani, Claudii Robcrti insua Gallia Christiana. Sed eundem Prosperum S. Leonispapæ notarium, concertationibusadver- sus Semipdagianos, & præsertim contra Collatorem seu Cassianum, luo tempore famosum sibi vindicat Regii-Lepidi ecclesia in Æmilia.Nunc vero inter eruditos constat Prosperum S. Augustini amicum, quem scriptis anno 426. litteris certiorem fecit de erroribus in Gallia pullulantibus, rogavitque ut eos refelleret, non fuisse episeopumautin Italia aut in Gallia Narbonense Certe Augustinus ad eum scribit tan- quam adlaicum, & alio prorsos stylo quam si episcopum litteris compellaret. Gennadius lib. de scriptoribus eccles. eum tantum appellat hominem Aquitanicæ regionis, nulla episcopalis dignitatis facta mentione, quam tamen scriptor coævus k Regensis urbis vicinus, ignorare minime poterat. Idem de hac dignitate silentium observatur apud Victorium l’bro de cyclo paf- chali ad Hilarium ; in quo de Prospero loqub B bij