Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/235

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


59 ! ECCLESIA eisqueanno 1052. dedit locum dictum monaste-1 rium, & decimas hujus loci, ex schedis D. Estien- not. Ceterum idem vir doctus inducit in numerum episcoporum Regensium Raimundum quemdam, notum, inquit, ex donatione eccle- siæ de Aquina collatæ iisdem Lirinensibus an. 1051. sed quem locum ipsi asiignabimus, Bertran- no quem sedisse diximus an. 1043. sedem adhuc obtinenteanno 1052. teste ipsoClaudioEstien- not ? Bertrannus interfuit concilio apud S. Ægi- dum, quod nonnulli tribuunt anno 1050. in collectione conciliorum vero refertur ad annum 1056. Concessit clericis Deo servire volentibus,’. & canonicali regulæ colla submittere cupientibus, aliquid de rebus ecclesiæ suæ, quæ recensentur in chartaejusdem episcopi, anni 1052. vel etiam 1050. XIX. H U g o. Nihil nobis suppetit de hoc episcopo, nisi quod memoretur in veteri charta celeberrimi apud Maffiliam monasterii sancti Victoris, an. 1056. XX. BERTRANNUS II. Bouxus in historia Provinciæ asserit Bertran- num episcopum Regensem an. 1062. cum Pontio Alberto fratre luo, Fulcone de Pontevez, & Augerio de Blanqueria, dedisse multa & magna ecclesiæ sanctæ Mariæ de Barjolo canonicorum regularium ab archiepiscopo Arelatensi Rajem- baldo ante annum erectæ, in episcopatu Foro- juliensi. Idem Bertrannus, & Fulco frater ejus, nec non Accelina Fulconis uxor an. 1063. ^ant S. Victori Massiliensi ecclesiam sancti Romani, & S. Martini, in comitatu Forojuliensi. Forsi- tan hic Bertrannus idem est ac prior, qui duabus vicibus in cathedra Regensi sederit. XXI. AgELRICUs. Idem historiæ Provinciæ scriptor affirmat quemdam Agelricum Regensem episcopum, ecclesiæ Arelatensi subjectionem, reverentiam & obedientiam a sanctis Patribus constitutam de more promisisse coram archiepiscopo Rajem- baldo, quem ab anno circiter 1030. ad annum 1065. sedisse liquet. Agelricum ponit Bouxus inter Guillelmum I. & Amalricum. Guillelmi nomen legimus in Gallia Christiana quadripartita, post Bertrannum, cui ibidem succeflor datur Amalricus. De neutro nihil nobis occurrit, nisi quod VincentiusBarralis in chronologia Liri- nensi dicit eum prius fuisse Lirinensem abbatem. XXII. Augemus. Cepit Augerius sacros fasces anno saltem 1069. quo, mense Martio ecclesias sancti Juliani, S. Petri de Stoublon & S. Petri Cavati, annuentibus Regensibus canonicis, in Montis-ma- joris jus transfert. An. sequenti occurrit in tab. Victorinis, nam Richardo abbati concessit ecclesiam S.Caffiani in villa quæ dicitur Taver- nas. Anno 1098. ipse & Petrus præpositus confirmarunt eidem abbatiæ quotquot in episcopatu Regensi poffidebat ecclesias. Anno 1103. ces- sit eidem cœnobio ecclesiam S. Saturnini dc l E G EN S I S. 399 monasterio. Locum etiam habet in chronico Li- rinensi eodem anno 1103. ob quædam dona facta. Habemus tomo XI. fragmentorum histor. domni Claudii Estiennot ejus litteras, quibus Pontio abbati Lirinensi cedit ecclesiam S. Petri : subscripserunt Petrus episcopus Venciensis & Petrus præpositus ; sed carent litteræ chronicis notis. Adfuisse legitur dedicationi ecclesiæ siincti Salvatoris Aquensis, & commemoratur in charta tabularii Mafliliensis anni 1116. pro castro de Soleriis. Anno 1118. testis est pacti inter archi- episeopum Aquensem, & Petrum Montis-majo- ris abbatem, pro nonnullis ecclesiis. Ob multa quæ ad ornatum spectabant ac decorem ecclesiæ siIæ collata, ejusque jura fortiter propugnata laudatur a Bartello. Anno 1124. adhiit concilio Viennensi ; proindeque non est asii- gnandus ejus obitus pridie id. Martii anni 1113. Obiisse autem Vapinci, & ibidem jacere dicitur. Augerii meminit Eugenius papa 111. in epis. tola infra laudanda. XXIII. FULco. Fulconis ingressus in ecclesiam Regensem notari potest ad annum 1125. quo legimus eum restituisse Lirinensibus monasterium sancti Sa- ’ turnini, & sianctæ Mariæ de Bello-visu. Postea altum est de rebus ab eo in episcopatu gestis si- lentium.Itaquesufficiat nobis post scriptoresqui nos antecesserunt ejus mortem ad diem 2. Aprilis anno 1130 referre, vel 1129. 1 Johannes Solome presbyter Regensis, &unus ex duodeCim clericis præbendatis cathedralis ecclesiæ, qui novam iuorum episcoporum nomenclaturam elucubravit, nondum publici juris, post hunC F ulconem ponit Henricum episcopum ex donatione quadam cujus vidit chartam non originalem, ut ait ; ancepsque est utrum sitad- scribenda anno 1138. vel 1158. Unde Henricus } hic episcopus nobis videtur plurimum dubius, nam si charta sit anni 1158. pertinet ad alium Henricum satis notum, cui locum vigesimum quintum dedimus. ° XXIV. PETRUS GERALDUS. Eugenii III. temporibus hic episcopus Re- gensi præerat ecclesiæ, uti probat sijmmi hujus pontificis epistola* ad ipsum & ad Bertrandum episcopum Forojuliensem scripta anno ( ut conjicit Baluzius) 1145. qua ipsas mandat, quatenus nullas novas exactiones, neque receptiones, vel l pastus, &c. imponant aut exigant a Bariolensi ecclesia, ut pote quæ juris beati Petri existat ; sed eam dimittant in ea libertate, qua eorum Praedecessorum Augerii & Berengarii temporibus potiebatur. Berengarius erat antecessor proximus Bertrandi Forojuliensis episcopi ; unde non absiirde forsan quis asserere posset inter Au- gerium, & Petrum Geraldum, nullum medium sedisse præsulem. Idem episcopus testis eft in transactione facta anno 114 5. cujus meminimus in Willelmo Sistaricensi præposito. Morte su- blatus est Petrus Geraldus Iv. calend. Februarii anno 1152. 4 Vide com. II. Miscellaneorum Baluzii p. na. XXV.