Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/236

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


4oo ECCLESIA X X V. H U G o 11. Hugo de Monte-lauro, forte idem quemsu- pra diximus archidiaconum fuisse sancti Salva » toris Aquensis, & demum archiepiscopum Aqua- rum-Sextiarum, ponitur in serie episcoporum Regensium post Petrum Geraldum. XXVI. H E N R I cUs. Henricus prius militavit in clero sancti Salvatoris Aquensis, cujus fuit præpositus. Inde assumtus est ad gubernandam Regensem ecclesiam. Anno 1167. sacras reliquias sancti Maxi— j mi episcopi ecclesiæ siiæ patroni transtulit. Anno 1179. convenit ad concilium Lateranense sub Alexandro III. ex codice Sirmondiano. Paulo post transiit ad metropolitanam Aquarum-Sextiarum sedem ; etenim concilium Lateranense habitum est mense Manio anni H79.quem nunc dicimus 1180. & hoc eodem anno jam Aquis* Sextiis Henricum sedisse siio loco probavimus. XXVII. ADELBERTUS. Adelbertus cognominatus de Galberto, suffectus est in locum Henrici. Perperam autem legitur hic episcopus adfuisse concilio Lateranen* <• sianno 1179. nisi Fortasse dicatur accesiisse clericum, & rediisseepiscopum Regensem. Constat tum ex codice Sirmondiano supra laudato, tum ex Acheriano edito in calce tomi XII. Spi* cilegii, Henricum Adelberti decessorem sedisse hoc in concilio, cum Bertrando siio metropo- litano.Habitum est concilium diebus 5.7. & 19. mensis Martii, anni quem nunc octogesimum supra millesimum centesimum numeramus, quo anno Henricum sedisse in Aquensi catheara plurima demonstrant vetera monumenta. Forsi- tan Bertrandus tempore concilii morte sublatus est, cui Alexander papa consentientibus con— j cilii patribus Henricum subrogavit ; & ad Re- gensem cathedram promovit Adelbertum. Nulla autem hujus episcopi acta scripto relicta simt, etsi vitam produxisse legatur usque ad vm. caL Decembris anni 1188. XXVIII. BERTRANDUS III. De Bertrando cognomento Garcini pauca supersiint addenda iis quæ jam diximus texendo catalogum praqwsitorum sancti Salvatoris Aquensis, e quorum numero fuit. Postquam vero decem fere annos hoc in officio exegisset, _ electus suit in episcopum Rejensem anno 1189. sed possesiionem minime assecutus est, si fides adhibeatur animadversionibus manu exaratis Claudii Sobolis prelbyteri Aquensis, de episcopis & præpositis Aquensibus. In Gallia Christiana vero FratrumSammarthanorum dicitur ecclesiam hanc circiter per annum administrasse. XXIX. IMBERTUs. Hunc episcopum ecclesiæ Rejorum dedit Li- rinensis monasterii solitudo, circa annum 1190. eundemque abstulit. Etenim post novem annos regiminis, tranquillioris vitæ studio abreptus, adpristinam solitudinem reversus est. Vita defunctus est XIV. calcnd. Junias anni 1199. Tomus I. R E G E N S I S. 40 ! XXX. HUgo III. Hugo Raimundi legatus summi pontisiciS iri bello contra hæreticos Albigenses, & Simonis Montisfortis comitis strenuus adjutor, quem Le- rini abbatem fuisse ex Barralis chronologia conjicit Bartellus, anno 1202. memoratur in charta compositionis factæ Manuescæ, inter Wil- lelmum comitem Forcalquer.& nonnullos nobiles de gentibus Balcia, Simianæa, ReilIiana, qui seuda quædam obtinebant in comitatu Forcah queriensi. Iisdem pactis interfuerunt cum Hu- gone Ildefonsiis comes Provinciæ, Sancius comes, Raimundus de Medullione, Willelmus de Baucio, Rostagnus de Sabrano constabula- rius, Raimundus de Agoldo, &c. Eodem anno testis legitur in privilegio Ildefonsi marchioniS Provinciæ, pro Boscoduno, cui monasterio confirmavit donationes factas a Raimundo de Au-, rasone. Anno 1208. confirmavit dona facta sancto Victori a Roscelino comite cum R. episcopo Antrpolitano, & W— abbate Floregiæ. Anno 1209. subscripsit diplomati Petri Arra- gonum regis pro Pancto Pontio.Eodem an. VI11. idus Martii controversiam inter Bernardum de Monte-petroso monachum sitncti Salvatoris de Pinu priorem ex una parte, & Guiraldum de Garriga Francarum-vallium subpriorem ex altera, diremit, testibus tabulis Montis-majoris. Ab Innocentio III. electus legatus in sacrobello adversos Albigenfes hoc ipsij anno 1209. die 6. Septembris, celebravit cum Milone altero sancti ledis legato concilium apud A venienem, cui adfuerunt archiepiscopi Viennensis, Arela- tensis, Ebredunensis, Aquensis, &viginti episcopi, abbatesque ac rectores quam plurimi ; ubi multa ad resarciendam disciplinam ecclesiasti- eam constituit, ratus non immerito, emendationem morum clericorum, optimam compen- diofamque viam esse ad hæreticorum conversionem. Anno sequenti aliam habuit synodum cum Theodisio siio in legatione coHega, apud villam sitncti Ægidii, in qua Raimundus comes TososantiS iterum excommunicatu* est. Anno 1213. qui erat quintus-decimus Innocenti ! papæ III. summus hic pontifex acceptis litteris & nuntiis Petri Arragonum rfgis quibtts Raimun- dum comitem Tososanum, comites Fuxi, Convenarum, Benearnensem, &c. paratos ad satisfaciendum ecclesiæ, ejtssque fidem profitendam, asseverabat, scripsit —ad archiepiscopum Narbonensem, ad Regensem episcepum, &c. ut in loco securo & apto* cœtus haberetur, non solum antistitum, sed etiam Comitnm, baronum, consulum, coram quibus oblatæ ab Arragonum rege conditiones pacis proponerentur, de quibus deliberarent, & quid sibi facto opus esse videretur, ad papam rescriberent. Quid a se gestum sit in toto hoc negotio Hugo ipse perscribit ad Innocentium papam ; & ex hac epistola liquet quanta in agendis prudentia polleret hic episcopus. Aliæ sunt ejusdem Hugo- nislitteræ Raimundo comiti Tolostuao scriptæ, in quibus multa ei exprobrat, mille cruce signa- torum cædem, longam custodiam abbatis Mont- a Synodus hæc apud Vaurum est habita. C c