Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/239

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


406 ECCLESIA quondam archiepiscopi, demum Jerosolymo— / rum patriarchæ & cardinalis testamento subscri- psit j denique exactis in episcopatu annis triginta mortuus est anno 1399. XLVII. GUILLELMUS II. Guillelmus ex Fabriciorum Regensium stirpe procreatus, auctore Bartello, sedere cœpit anno 1400. Anno 1409. sæviente schismate œcumenicum Pisis a cardinalibus utriusque obedientiæ concilium indictum est, velut unicum grassanti malo remedium ; cui adfuerunt 180. præsules. Cum vero Guillelmus ad illud accedere non posset, misit legatum, qui suas in j frequentiffimo illo cœtu vices suppleret, ex actis ejusdem editis tom. VI. Spicilegii. XLVIII. MICHAEL I. Michael de Boulliers ex dominis Centalli jam Regensem gubernabat ecclesiam anno 1422. ut conjicimus ex instrumento publico hujus æta- tis, in quo legimus M. episcopum Regensem. Notant episcopatus tabulæ græsiilem hunc Renato Siciuæregi & Provinciæ comiti fidem pro ecclesiæ suæ seudis & prædiis promisisse ac jurasse. < XLIX. MICHAEL II. Hujus episcopi cognomen satis probat eum decessoris lui fuisse cognatum. Admotus est Regensis ecclesiæ regimini anno 1441. ut palam fit ex ipsius necrologioinquo legitur : Anno Domini MCCCCXLIX. die 2. mensts Februarii, de mane ante auroram, pontificatus sanctijjlmi in Christo patris & domini Nicolai divina providentia papa V. anno tertio, reverendissimus in Christo pater & dominus Michael de Bolleriis episcopus Regiensis viam universa carnis est ingressus, se- dit in pontificatu annos octo, cujus animarequies- eat cum beatis in pace, Arnen. L. R o B E R T U s I. Robertus circa annum 1450. migravit e vita. Si quidem ipsi legitur sussectus Johannes, xvu. cal. Aprilis ejusdem anni. . LI. Johannes III. Johannes Faccy coenobii Carmelitarum apud A venionem alumnus, quem ad supremam ordinis hujus præfecturam provexerunt virtutes, do- tesuue singulares, Roberto episcopo Regensi sussectus dicitur ex actis consistorialibus Vatica- . ni ad xvn. cal. Aprilis 1450. An. 1457. Petrus de Fuxo ordinis Minorum & cardinalis, Are- latensis archiepiscopus & legatus Avenionensis, celebravit concilium Avenioni, cui cum Roberto . Aquensi metropolitano adfuerunt ejusdemprovinciæ episcopi, in his Johannes Regensis. Fato suo functus dicitur anno 1464. Ejus elogium historicum vide apud Bartellum in nomenclatura præsulum Regensium, fol. 262. & seqq. Patribus Carmelitanis abbatiam S. Andreæ de Deferto, seu de Bosco, variis casibus afflictam attribuit hic episcopus. LII. M A T T HÆ U S II. Hunc episcopum libenter prætermitteremus, R E G E N S I S. 407 . quando de ilso nihil nobis occurrit. At ipsum recenseri in tabulis anni 1466. testantur fratres ( Sammarthani, quos sequimur quandiu nobis non constat eos aberrasse, & memorialibus fal- sis ad se miffis fuisse deceptos. LII I. MARCUS. Marcus Lascaris* de Tende.filius Antonii & Francist : æ de Bolleriis, ex comitibus Tendæ & Vintimiliensibusoriundus, præposituS Vesu- lanus inCasalensi diœcesi, ac prior beatæMa- riæ de Intermontio, episcopus ruit ab an. 1466. die 6. Octobris. Hic jurium temporalium sol- l licitus, apud Regium & Castrum-rotundum, seu Cornetum, subditos quosque ad sacramentum clientelare & hominium adegit. Adhuc su- perstes erat anno 1489. LIV. ANTONIUS I. Antonius Lascarisde Tende, præposituS Ve- sulanus, Marci fratris abdicatione episcopalem honorem assecutus est. Hujus sedis vocatur electus anno 1495. 22. Octobris in synodo dicece- sana ; quo nomine designatus repetitur, & anno 1501. Nova statuta lynodalia condidit anno ’prædicto 1495. quibus hodieque ecclesia Re- ’gensis utitur. Eo tempore capitulum variis dy- nastis egente clarissilna deTenda nobilitabatur, Thoma videlicet præposito, Antonio archidia- cono, Petro sacrista, & Honorato canonico. Cum autem basilica beatæ Mariæ de Sede olim a Thoma antistite hujus nominis primo exstructa, bellorum civilium fato, pariter cum civitate excisa fuisset, Marcus Antonii germanus & antecessor aliam juxta mœnia erigere cœpit, quam Antonius absolvendam curavit. Præerat adhuc anno 1517. 5 LV. Hugo IV. Hugo legitur sedisse ad annum 1520. inter- fuifleque concilio Lateranensi sub Leone X. anno 1514. ex sess. 6. 8. & 9.una cum Dionysio Tolonensi, & Claudio Massiliensiepiscopis. Sed vereor ne Hugo Regensis hic recensitus, fuerit episcopus Regii m Æmilia ; maxime cum videam plerosque episcopos qui huic adfuerunt synodo, fuisse Italos. L V I. A N T o N 1U S II. Antonius Lascaris de Tende superioris nepos ex fratre Honorato, qui Margaritam Ca- 3 rectam e marchionibus Finarii duxerat, præpo- situs Avenionensis, abbas sanctæ Mariæ de So- ricinio, ex canonico & archidiacono Regensi inauguratur antistes anno 1520. Præsuit per biennium, traductus inde ad Bellovacensem episcopatum. LVII. Thomas. Thomas Lascaris de Tende Marci episcopi nothus, ex præposito Regensi, & Antonii 1. m Hoc cognomen fumtum est ex Eudoxia * de Lascaris sorore Jobannis Lascaris, quem Michael Paleologus imperio Con- stantinopolitanoexuit.Hæc princeps femma Guillelmo-Petro Bal* bo comiti Vintimiliae nupfit, cujus filius primogenitus Johannes cognomen & infignia matris obimperatorium ipstus gcuus afliim* fit, ac sui$ reliquit posteris.