Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/245

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


4i8 ECCLESIA FOROJULIENS1S. w ECCLESIA FOROJULI ENSIS. FORUMJULIUM, vel FoRUMJULH urbs antiquisiima est, uti probant veteranumismata Augusti, ubi legitur Colonia Julia Octavianorum ( vel Octavanorum) & Domitiani, ubi col. For. ’sul. id est colonia Forum Julii. In nummo Neronis dicitur col. Pac. class hoc est colonia Pacensis, classica. Unde titulum Pacensis, qui legitur quoque apud Plinium, obtineat, nos sugit. Clasiica vero dicta est a classe Augusti Cæiaris ; unde Strabo Forum-julium navale Augusti vocat, quod ad Galliæ latus tuendum, Augustus rostratas naves eo misisset, valido cum remige, uti docet Cornelius Tacitus lib. 5. Annalium ; qui ad hujus urbis commendationem ait eam fuisse Cnæi Julii Agricolæ viri consolaris soceri fui patriam. Urbem & regionem alluit fluvius Argenteus, vulgo Argius & Argenst, ad cujus ostium erat olim percommodus maris portus. At vero arenæ hujus fluvii ab annis circiter 400. ita portum obstruxerunt, ut mare tribus vel quatuor passuum millibus ab urbe receffisse videatur. Supersunt in urbe rudera publicorum ædisiciorum, quibus Romani eam exornarunt ; amphitheatri, aquæ-ductus, balneorum ; quæ vetera monumenta Gothi, & Saraceni foedavere. Cingitur Forum julii valle pingui & fertili, ad Septentrionem ; ad Orientem, montibus qui ad Alpes vergunt maritimas. Ecclesiæ Forojuliensis initia non altius repetenda, quam a IV. seculo videntur Josepho Anthelmo canonico Forojuliensi erudito, & antiquitatis e tenebris eruen- dæ studiosiflimo. Episcopus urbis est dominus, concedente Ildefonso comite & marchione Provinciæ, necnon rege Arragonum, ut dicemus in Raimundo episcopo, pluribusque potitur nobilibus toparchiis Fajaneæ, de Bagnolis, sancti Raphaelis, Agayi, Puyeti, &c. Capitulum componunt præpositus, archidiaconus, sacrista, & duodecim canonici. Quinque alia sunt canonicorum collegia in diœcesi ; Barjolense constans prseposito & novem canonicis ; Alpense*, Leonacen- se * > Pignariense, Draguinanense. Ecclesiæ parochiales septem supra sexaginta numerantur. Quod lpectat ad religioias familias, præter unicam abbatiam Toronetum, al. Floregiam dictam ordinis Cisterciensis ; apud Forumjulii sunt Dominicani, fratres Minores quos cognomi- • nant de Observantia*, & Jesuitæ. Moniales vero Cistercienses, dictæ sancti Bernardi, &Domi- nicanæ. In oppido Barjolensi, Carmelitæ discalceati, Augustiniani, moniales a sancta Ursula co- gnominatæ. In Leonacensi, Trinitarii, Servitæ, monialesCistercienses, sive sancti Bernardi& sanctæ Ursulæ. In Alpensi, Augustiniani & Ursulinæ. Apud Draguinianum clerici a Doctrina Christiana nuncupati, qui gymnasio præsunt, fratres Prædicatores, Augustiniani, fratres Minores, Minimi, moniales Ursulinæ, & illæ quæ subpatrociniosanctæ Mariæ cognatam suam vi- sitantis institutæ sunt. Lucum habet Carmelitas&Trinitarios ; Cotiniacum presbyteros Oratorii ; Ceillanum Doctrinæ Christianæ patres ; Barsemons Augustinianos discalceatos. Apud Dragui- nanum, Leonacum & sanctum Torpetum sunt Minoritæ, Capucini. In hac autem recensione amplitudinem diœcesis Forojuliensis, quæ omnium Provinciæ maxima est, exhibemus. Capitulum Forojuliensis ecclesiæ, multis fruitur juribus & privilegiis ; nam ad ipsum pertinet collatio & omnimodadispositio beneficiorum, ut aiunt, omnium ecclesiæ majoris, in quibus ju$ annatæ percipere solet. Solum sacristam nominat episcopus ex gremio canonicorum. Lego apud Sammarthanos fratres jus regaliæ, sive in spiritualibus, sive in temporalibus, nunquam in usu fuisse hac in diœcesi ; unde vicarius generalis, sede vacante, confert benesicia ad collationem episcopi pertinentia, sua vero capitulum. Patronus ecclesiæ post Dei-param Virginem, est sanctus Leon- tius, ejusdem tertius episcopus. Quod spectatad juriidictionem lpititualem, Forojulium pendet ab archiepiscopaftx Aquensi, & pro foro temporali pertinet ad ejusdem urbis, ac totius Provinciæ senatum. Antistitum Forojuliensium catalogum, jubente Bartholomæo Camelino episcopo, in ordinem digessit Nicolaus Anthelmus hujus ecclesiæ canonicus. De initiis ecclesiæ Forojuliensis dissertationem edidit anno 1680. Josephus Anthelmus ejusdem Nicolai gentilis, Forojuliensis quoque canonicus, addita præsiilum Forojuliensium nomenclatura chronologica. Multa exfchedisPeireskianis mutuati simt fratres Sammarthani, ad edisserendam horum episcoporum historiam. Nec tamen desiint difficultates & salebræ, ad quas sijperandas veritatis face plurimum indigemus ; quam no- bis e cœlo afliilgere, eum qui vera lux est, enixe postulamus. EPISCOPI FOROJULIENSES. I. ACCEPTUS. ACceptus a clero & plebe ecclesiæ Forojuliensis consentientibus omnibus, postulatus est ad episcopatum,.& Concordius unus ex epi- scopis concilii Valentinensis anno 374. habiti, de ejusdem prudentia virtutibusque ceteris quæ virum Christianum decent, coram patribus testimonium tulit. Sed Acceptus, declinandi honoris causa, ut par est conjicere ex epistola synodi hujus Valentinæ, quorumdam criminum reum se dixit. Quapropter patres eum ad episcopatum admittere nequaquam censuerunt : quamvis, inquiunt patres Valentini, tam (a